Latin · ~8 min
Lines 1.928-1.945
Justinian, Liber III 1.928-945
Not analysed yet
Dig. 3. 5. 26. 1
Modestinus 2 resp.
Titium, si pietatis respectu sororis aluit filiam, actionem hoc nomine contra eam non habere respondi.
Dig. 3. 5. 27
Iavolenus 8 ex cass.
Si quis mandatu titii negotia seii gessit, titio mandati tenetur lisque aestimari debet, quanto seii et titii interest: titii autem interest, quantum is seio praestare debet, cui vel mandati vel negotiorum gestorum nomine obligatus est. titio autem actio competit cum eo, cui mandavit aliena negotia gerenda, et antequam ipse quicquam domino praestet, quia id ei abesse videtur in quo obligatus est.
Dig. 3. 5. 28
Callistratus 3 ed. monit.
Cum pater testamento postumo tutorem dederit isque tutelam interim administraverit nec postumus natus fuerit, cum eo non tutelae, sed negotiorum gestorum erit agendum: quod si natus fuerit postumus, tutelae erit actio et in eam utrumque tempus veniet, et quo, antequam nasceretur infans, gessit et quo, posteaquam natus sit.
Dig. 3. 5. 29
Iulianus 3 Dig.
Ex facto quaerebatur: quendam ad siliginem emendam curatorem decreto ordinis constitutum: eidem alium subcuratorem constitutum siliginem miscendo corrupisse atque ita pretium siliginis, quae in publicum empta erat, curatori adflictum esse: quaque actione curator cum subcuratore experiri possit et consequi id, ut ei salvum esset, quod causa eius damnum cepisset. valerius severus respondit adversus contutorem negotiorum gestorum actionem tutori dandam: idem respondit, ut magistratui adversus magistratum eadem actio detur, ita tamen, si non sit conscius fraudis, secundum quae etiam in subcuratore idem dicendum est.
Dig. 3. 5. 30pr.
Papinianus 2 resp.
Liberto vel amico mandavit pecuniam accipere mutuam: cuius litteras creditor secutus contraxit et fideiussor intervenit: etiamsi pecunia non sit in rem eius versa, tamen dabitur in eum negotiorum gestorum actio creditori vel fideiussori, scilicet ad exemplum institoriae actionis.
Dig. 3. 5. 30. 1
Papinianus 2 resp.
Inter negotia sempronii, quae gerebat, ignorans titii negotium gessit: ob eam quoque speciem sempronio tenebitur, sed ei cautionem indemnitatis officio iudicis praeberi necesse est adversus titium, cui datur actio. idem in tutore iuris est.