Latin · ~8 min
Lines 1.94-1.111
Justinian, Liber III 1.94-111
Not analysed yet
Dig. 3. 2. 2. 1
Ulpianus 6 ad ed.
Exercitum autem non unam cohortem neque unam alam dicimus, sed numeros multos militum: nam exercitui praeesse dicimus eum, qui legionem vel legiones cum suis auxiliis ab imperatore commissas administrat: sed hic etiam eum, qui ab aliquo numero militum missus est, quasi ab exercitu missum sic accipiemus.
Dig. 3. 2. 2. 2
Ulpianus 6 ad ed.
"ignominiae causa missum ":hoc ideo adiectum est, quoniam multa genera sunt missionum. est honesta, quae emeritis stipendiis vel ante ab imperatore indulgetur: est causaria, quae propter valetudinem laboribus militiae solvit: est ignominiosa. ignominiosa autem missio totiens est, quotiens is qui mittit addidit nominatim ignominiae causa se mittere: semper enim debet addere, cur miles mittatur. sed et si eum exauctoraverit, id est insignia militaria detraxerit, inter infames efficit, licet non addidisset ignominiae causa se eum exauctorasse. est et quartum genus missionis, si quis evitandorum munerum causa militiam subisset: haec autem missio existimationem non laedit, ut est saepissime rescriptum.
Dig. 3. 2. 2. 3
Ulpianus 6 ad ed.
Miles, qui lege iulia de adulteriis fuerit damnatus, ita infamis est, ut etiam ipsa sententia eum sacramento ignominiae causa solvat.
Dig. 3. 2. 2. 4
Ulpianus 6 ad ed.
Ignominia autem missis neque in urbe neque alibi, ubi imperator est, morari licet.
Dig. 3. 2. 2. 5
Ulpianus 6 ad ed.
Ait praetor: "qui in scaenam prodierit, infamis est". scaena est, ut labeo definit, quae ludorum faciendorum causa quolibet loco, ubi quis consistat moveaturque spectaculum sui praebiturus, posita sit in publico privatove vel in vico, quo tamen loco passim homines spectaculi causa admittantur. eos enim, qui quaestus causa in certamina descendunt et omnes propter praemium in scaenam prodeuntes famosos esse pegasus et nerva filius responderunt.
Dig. 3. 2. 3
Gaius 1 ad ed. provinc.
Qui autem operas suas locavit, ut prodiret artis ludicrae causa neque prodit, non notatur: quia non est ea res adeo turpis, ut etiam consilium puniri debeat.