Latin · ~7 min
Lines iii:xxix.1-iii:xxix.6
Justinian, Liber III iii:xxix.1-6
Not analysed yet
LIB. III, TIT. XXIX.
QUIBUS MODIS OBLIGATIO TOLLITUR.
Tollitur autem omnis obligatio solutione eius quod debetur, vel si quis, consentiente creditore, aliud pro alio solverit. nec tamen interest, quis solvat, utrum ipse qui debet, an alius pro eo: liberatur enim et alio solvente, sive sciente debitore sive ignorante vel invito solutio fiat. item si reus solverit, etiam ii qui pro eo intervenerunt liberantur. idem ex contrario contingit, si fideiussor solverit: non enim solus ipse liberatur, sed etiam reus.
Item per acceptilationem tollitur obligatio. est autem acceptilatio imaginaria solutio. quod enim ex verborum obligatione Titio debetur, id si velit Titius remittere, poterit sic fieri, ut patiatur haec verba debitorem dicere: QUOD EGO TIBI PROMISI, HABESNE ACCEPTUM?
et Titius respondeat HABEO; sed et Graece potest acceptum fieri, dummodo sic fiat ut Latinis verbis solet: quo genere, ut diximus, tantum eae obligationes solvuntur quae ex verbis consistunt, non etiam ceterae: consentaneum enim visum est, verbis factam obligationem posse aliis verbis dissolvi. sed id quod ex alia causa debetur potest in stipulationem deduci et per acceptilationem dissolvi. sicut autem quod debetur pro parte recte solvitur, ita in partem debiti acceptilatio fieri potest. Est prodita stipulatio, quae vulgo Aquiliana appellatur, per quam stipulationem contingit ut omnium rerum obligatio in stipulationem deducatur et ea per acceptilationem tollatur. stipulatio enim Aquiliana novat omnes obligationes et a Gallo Aquilio ita composita est:
QUIDQUID TE MIHI EX QUACUMQUE CAUSA DARE FACERE OPORTET, OPORTEBIT OPORTERETVE, PRAESENS IN DIEMVE QUARUMQUE RERUM MIHI TECUM ACTIO QUAEQUE ABS TE PETITIO VEL ADVERSUS TE PERSECUTIO EST, ERIT, QUODQUE TU MEUM HABES, TENES, POSSIDES, POSSIDERESVE DOLOVE MALO FECISTI QUO MINUS POSSIDERES, QUANTI QUAEQUE EARUM RERUM RES ERIT, TANTAM PECUNIAM DARI STIPULATUS EST AULUS AGERIUS, SPOPONDIT NUMERIUS NEGIDIUS.