Latin · ~9 min
Lines 1.1042-1.1056
Justinian, Liber IV 1.1042-1056
Not analysed yet
CJ. 4. 36. 1. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sane in illius arbitrio relictum est, utrumne mancipium an pretium consequi velit, cum ex peculio quod eius fuit solutio celebrata obligationis vinculo emptorem liberare non potuit. <a 293 subdita k. oct. sirmi ipsis aa. conss. >
CJ. 4. 37. 0. Pro socio.
CJ. 4. 37. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Societatem uno pecuniam conferente alio operam posse contrahi magis obtinuit. *diocl. et maxim. aa. et cc aurelio. *<a 293 d. iii non. mai. aa. conss. >
CJ. 4. 37. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum proponas te praedium coniuncto dominio cum patruo tuo comparasse in possessionemque tam te quam ipsum inductum, iuris ratio efficit, ut dominium fundi ad utrumque pertineat. sane quia pretium a te solo numeratum et sollemnibus pensitationibus cessante socio satisfactum esse dicis, iudicio societatis id quod eo nomine praestari oportuerit consequeris. *diocl. et maxim. aa. et cc. pannonio. *<>
CJ. 4. 37. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum in societatis contractibus fides exuberet conveniatque aequitatis rationibus etiam compendia aequaliter inter socios dividi, praeses provinciae, si patrem tuum salinarum societatem participasse et non recepta communis compendii portione rebus humanis exemptum esse reppererit, commodum societatis, quod deberi iuxta fidem veri constiterit, restitui tibi praecipiet. *diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio victorino mil. *<pp. vi k. sept. . . . . conss. >
CJ. 4. 37. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si societatis iure vel transactioni stipulatione subdita bonorum omnium aequis partibus inter te et fabiam divisionem recte fieri placuit, quo minus haec rata serventur, nihil interest, utrumne testatus, qui fuerit obligatus, an intestatus rebus sit humanis exemptus. *diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio celeri. *<>
CJ. 4. 37. 5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Tamdiu societas durat, quamdiu consensus partium integer perseverat. proinde si iam tibi pro socio nata est actio, eam inferre apud eum, cuius super ea re notio est, non prohiberis. *diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio theodoro. *<a 294 d. xii k. ian. nicomediae cc conss. >
CJ. 4. 37. 6: Imperator Justinianus
De societate apud veteres dubitatum est, si sub condicione contrahi potest: puta "si ille consul fuerit" societatem esse contractam. sed ne simili modo apud posteritatem sicut apud antiquitatem huiusmodi causa ventiletur, sancimus societatem contrahi posse non solum pure, sed etiam sub condicione: voluntates etenim legitime contrahentium omnimodo conservandae sunt. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. prid. >