Latin · ~10 min
Lines 1.1164-1.1177
Justinian, Liber IV 1.1164-1177
Not analysed yet
CJ. 4. 44. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si voluntate tua fundum tuum filius tuus venumdedit, dolus ex calliditate atque insidiis emptoris argui debet vel metus mortis vel cruciatus corporis imminens detegi, ne habeatur rata venditio. hoc enim solum, quod paulo minori pretio fundum venumdatum significas, ad rescindendam emptionem invalidum est. quod videlicet si contractus emptionis atque venditionis cogitasses substantiam et quod emptor viliori comparandi, venditor cariori distrahendi votum gerentes ad hunc contractum accedant vixque post multas contentiones, paulatim venditore de eo quod petierat detrahente, emptore autem huic quod obtulerat addente, ad certum consentiant pretium, profecto perspiceres neque bonam fidem, quae emptionis atque v enditionis conventionem tuetur, pati neque ullam rationem concedere rescindi propter hoc consensu finitum contractum vel statim vel post pretii quantitatis disceptationem: nisi minus dimidia iusti pretii, quod fuerat tempore venditionis, datum est, electione iam emptori praestita servanda. *diocl. et maxim. aa. et cc. aureliae euodiae. *<a 293 d. k. dec. aa. conss. >
CJ. 4. 44. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pretii causa non pecunia numerata, sed pro eo pecoribus in solutum consentienti datis contractus non constituitur irritus. *diocl. et maxim. aa. et cc. domitio civalensi. *<a 293 d. xv k. ian. sirmi aa. conss. >
CJ. 4. 44. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Dolus emptoris qualitate facti, non quantitate pretii aestimatur. quem si fuerit intercessisse probatum, non adversus eum, in quem emptor dominium transtulit, rei vindicatio venditori, sed contra illum cum quo contraxerat in integrum restitutio competit. *diocl. et maxim. aa. et cc. aemilio severo. *<>
CJ. 4. 44. 11pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Venditor factum emptoris, quod eum tempore contractus latuit, post arguendo, non qui eo tempore scierit, quo id ageretur, et consensit, de dolo queri potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. aureliae magnae. *<>
CJ. 4. 44. 11. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Igitur cum patrem tuum, ut maius comprehenderetur instrumento pretium, quam rei quae distrahebatur esse convenerat, consensisse profitearis, propter hoc solum de circumscriptione frustra queritur. <>
CJ. 4. 44. 11. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sane si placitum pretium non probetur solutum vel in quantitatem debiti per errorem facti compensari cautum fuit, hoc reddi recte postulatur. <>
CJ. 4. 44. 12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non idcirco minus venditio fundi, quod hunc ad munus sumptibus necessariis urguentibus non vilioris pretii vel urguente debito te distraxisse contendis, rata manere debet. illicitis itaque petitionibus abstinendo ac pretium, si non integrum solutum est, petendo facies consultius. *diocl. et maxim. aa. et cc. antiocho. *<>