Latin · ~10 min
Lines 1.123-1.135
Justinian, Liber IV 1.123-135
Not analysed yet
CJ. 4. 1. 12. 5: Imperator Justinianus
In omnibus autem casibus, in quibus sacramenta praestantur, observationem iudicialem permanere censemus secundum personarum qualitatem, sive sub ipso iudice praestari oportet iuramentum sive in domibus, sive sacris scripturis tactis sive in sacrosanctis oratoriis. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ. 4. 1. 12. 6: Imperator Justinianus
Similique modo in sua firmitate manere, quae de calumniae iureiurando vel relato sacramento legibus cauta sunt vel a nobis vel a retro divis principibus inducta. non enim, ut aliquid derogetur antiquioribus legibus, haec prolata sunt, sed ut, si quid deesse eis videbatur, hoc repleatur. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ. 4. 1. 13pr. : Imperator Justinianus
Cum quis legatum vel fideicommissum utpote sibi relictum exigebat et testamento forte non apparente pro eo sacramentum ei ab herede delatum est et is religionem suam praestavit, adfirmans sibi legatum vel fideicommissum derelictum esse, et ex huiusmodi testamento id quod petebat consecutus est, postea autem manifestum factum est nihil ei penitus fuisse derelictum, apud antiquos quaerebatur, utrum iureiurando standum est, an restituere debet hoc quod accepit: vel, si re vera ei relictum fuerat legatum vel fideicommissum, si demus licentiam heredi falcidiam, si competat, ex hoc retinere. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 4. 1. 13. 1: Imperator Justinianus
Nobis itaque melius visum est repeti ab eo legatum vel fideicommissum nullumque ex huiusmodi periurio lucrum ei accedere, sed et si verum fuerit inventum, quartae detentionem introduci (si tamen locum habeat), ne quis ex hoc delicto sibi lucrum impium adferre nostris legibus concedatur. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 4. 2. 0. Si certum petatur.
CJ. 4. 2. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Neque aequam neque usitatam rem desideras, ut aes alienum patris tui non pro portionibus hereditariis exsolvatis tu et frater coheres tuus, sed pro aestimatione rerum praelegatarum, cum sit explorati iuris hereditaria onera ad scriptos heredes pro portionibus hereditariis, non pro modo emolumenti pertinere. quod nec ipse ignorare videris, cum creditoribus secundum formam iuris pro portione tua caveris. *sev. et ant. aa. modestino. *<a 204 d. k. iul. cilone et libone conss. >
CJ. 4. 2. 2: Imperator Antoninus
Quamvis pecuniam tuam asclepiades suo nomine crediderit, stipulando tamen sibi ius obligationis quaesivit. quam pecuniam ut possis petere, mandatis tibi ab eo actionibus consequeris. *ant. a. hermogeni. *<a 214 pp. vii k. mai. messala et sabino conss. >