Latin · ~9 min
Lines 1.1508-1.1524
Justinian, Liber IV 1.1508-1524
Not analysed yet
CJ. 4. 64. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ea lege rebus donatis candido, ut quod placuerat menstruum seu annuum tibi praestaret, cum huiusmodi conventio non nudi pacti nomine censeatur, sed rebus propriis dictae legis substantia muniatur, ad implendum placitum, sicut postulas, praescriptis verbis tibi competit actio. *diocl. et maxim. aa. et cc. paulinae. *<a 294 s. non. dec. nicomediae cc. conss. >
CJ. 4. 65. 0. De locato et conducto.
CJ. 4. 65. 1: Imperator Antoninus
Dominus horreorum periculum vis maioris vel effracturam latronum conductori praestare non cogitur. his cessantibus si quid extrinsecus ex depositis rebus inlaesis horreis perierit, damnum depositarum rerum sarciri debet. *ant. a. iulio agrippino. *<a 213 pp. prid. non. ian. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 4. 65. 2: Imperator Antoninus
Adversus eos, a quibus extruenda aedificia conduxisti, ex conducto actione consistens eo iudicio quod est bonae fidei debitum cum usuris solitis consequeris. *ant. a. epidio epicteto. *<a 213 pp. k. iul. romae antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 4. 65. 3: Imperator Antoninus
Diaetae, quam te conductam habere dicis, si pensionem domino insulae solvis, invitum te expelli non oportet, nisi propriis usibus dominus esse necessariam eam probaverit aut corrigere domum maluerit aut tu male in re locata versatus es. *ant. a. flavio callimorpho. *<a 214 pp. viii id. ian. messala et sabino conss. >
CJ. 4. 65. 4pr. : Imperator Alexander Severus
Et divi pii et antonini litteris certa forma est, ut domini horreorum effractorum eiusmodi querellas deferentibus custodes exhibere necesse habeant nec ultra periculo subiecti sint. *alex. a. arrio sabino. *<a 222 pp. k. dec. alexandro a. cons. >
CJ. 4. 65. 4. 1: Imperator Alexander Severus
Quod vos quoque adito praeside provinciae impetrabitis. qui si maiorem animadversionem exigere rem deprehenderit, ad domitium ulpianum praefectum praetorio et parentem meum reos remittere curabit. <a 222 pp. k. dec. alexandro a. cons. >
CJ. 4. 65. 4. 2: Imperator Alexander Severus
Sed qui domini horreorum nominatim etiam custodiam repromiserunt, fidem exhibere debent. <a 222 pp. k. dec. alexandro a. cons. >
CJ. 4. 65. 5: Imperator Alexander Severus
Certi iuris est ea, quae voluntate dominorum coloni in fundum conductum induxerint, pignoris iure dominis praediorum teneri. quando autem domus locatur, non est necessaria in rebus inductis vel illatis scientia domini: nam ea quoque pignoris iure tenentur. *alex. a. aurelio petronio. *<a 223 pp. k. mart. maximo ii et aeliano conss. >