Latin · ~9 min
Lines 1.152-1.165
Justinian, Liber IV 1.152-165
Not analysed yet
CJ. 4. 2. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si pro mutua pecunia, quam a creditore poscebas, argentum vel iumenta vel alias species utriusque consensu aestimatas accepisti, dato auro pignori, licet ultra unam centesimam usuras stipulanti spopondisti, tamen sors, quae aestimatione partium placito definita est, et usurarum titulo legitima tantum recte petitur. nec quicquam tibi prodesse potest, quod minoris esse pretii pignus quod dedisti proponis, quominus huius quantitatis solutioni pareas. *diocl. et maxim. aa. et cc. proculo. *<a 293 s. xvii k. ian. aa. conss. >
CJ. 4. 2. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum te in gallia cum syntropho certum auri pondus itemque numeratam pecuniam mutuo dedisse, ut romae solveretur, precibus adseveras, aditus competens iudex, si duos reos stipulandi vel re pro solido tibi quaesitam actionem sive ab heredibus syntrophi procuratorem te factum animadverterit, totum debitum, alioquin quod dedisti solum restitui tibi iubebit. *diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. *<a 293 s. xv k. ian. aa. conss. >
CJ. 4. 2. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eo, quod a multis proprii debiti singulorum obligationis uno tantum instrumento probatio continetur, exactio non interpelletur. nam si pro pecunia quam mutuo dedisti tibi vinum stipulanti qui debuerant spoponderunt, negotii gesti paenitentia contractum habitum recte non constituit irritum. *diocl. et maxim. aa. et cc. egi crispino. *<a 294 s. prid. non. febr. sirmi cc. conss. >
CJ. 4. 2. 11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Incendium aere alieno non exuit debitorem. *diocl. et maxim. aa. et cc. maximiano. *<a 294 s. ii id. febr. sirmi cc. conss. >
CJ. 4. 2. 12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si in rem communem cum ione mutuam sumpsisti pecuniam nec re nec sollemnitate verborum vos obligastis in solidum et post integrum solvisti, de restituenda tibi parte contra ionem experiri, ut debitum posceres, iudice cognoscente potes. *diocl. et maxim. aa. et cc. theophanio. *<a 294 s. xv k. sept. cc. conss. >
CJ. 4. 2. 13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eum, qui mutuam sumpsit pecuniam, licet in res alienas, creditore non contemplatione domini rerum eam fenori dante, principaliter obligatum obnoxium remanere oportet. *diocl. et maxim. aa. et cc. frontoni. *<a 294 s. xvii k. nov. nicomediae cc. conss. >
CJ. 4. 2. 14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Mutuae pecuniae, quam aliis dedit, creditor citra sollemnitatem verborum subscribentem instrumento non habet obligatum. *diocl. et maxim. aa. et cc. hadriano. *<a 293 sine die aa. conss. >