Latin · ~10 min
Lines 1.1540-1.1554
Justinian, Liber IV 1.1540-1554
Not analysed yet
Si divisa conductio fuit et in singulis pro partibus facta, alieno nomine conveniri vos non oportet. si autem omnes qui conducebant in solidum locatori sunt obligati, ius ei competens conveniendi quem velit non debeat auferri. *valer. et gallien. aa. et valer. c. aurelio heraclidae. *<a 259 pp. viii id. mart. aemiliano et basso conss. >
CJ. 4. 65. 13. 1: Imperatores valer. ,gallien.
Habetis sane vos facultatem locatori offerendi debitum et, ut transferantur in vos ea, quae ob hanc conductionem ab his quorum nomine inquietamini obligata sunt, postulandi. <a 259 pp. viii id. mart. aemiliano et basso conss. >
CJ. 4. 65. 14: Imperatores valer. ,gallien.
Si hi, qui a vobis redemerant frumentum et hordeum annonae inferendum, accepta pecunia fidem fefellerunt, ex locato agere cum his potestis. *valer. et gallien. aa. et c. aurelio iulio. *<a 259 pp. viii k. ian. aemiliano et basso conss. >
CJ. 4. 65. 15: Imperatores valer. ,gallien.
Si fundo a locatore expulsa es, agere ex conducto potes poenamque, quam praestari rupta conventionis fide placuit, exigere ac retinere potes. *valer. et gallien. aa. et c. aureliae euphrosynae. *<a 259 pp. id. aug. aemiliano et basso conss. >
CJ. 4. 65. 16: Imperatores valer. ,gallien.
Legem quidem conductionis servari oportet nec pensionum nomine amplius quam convenit reposci. sin autem tempus, in quo locatus fundus fuerat, sit exactum et in eadem locatione conductor permanserit, tacito consensu eandem locationem una cum vinculo pignoris renovare videtur. *valer. et gallien. aa. et c. aurelio timotheo. *<a 260 pp. iiii k. aug. saeculare ii et donato conss. >
CJ. 4. 65. 17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Praeses provinciae ea quae ex locatione debentur exsolvi sine mora curabit, non ignarus ex locato et conducto actionem, cum sit bonae fidei, post moram usuras legitimas admittere. *diocl. et maxim. aa. hostilio hectario. *<a 290 pp. xv k. april. diocletiano iiii et maximiano iii aa. conss. >
CJ. 4. 65. 18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Excepto tempore, quo edaci lucustarum pernicie sterilitatis vitium incessit, sequentis temporis fructus, quos tibi iuxta praeteritam consuetudinem deberi constiterit, reddi tibi praeses provinciae iubebit. *diocl. et maxim. aa. annio ursino. *<a 290 pp. xi k. oct. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 4. 65. 19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Circa locationes atque conductiones maxime fides contractus servanda est, si nihil specialiter exprimatur contra consuetudinem regionis. quod si alii remiserunt contra legem contractus atque regionis consuetudinem pensiones, hoc aliis praeiudicium non possit adferre. *diocl. et maxim. aa. et cc. iulio valentino. *<a 293 s. v k. mai. heracleae aa. conss. >