Latin · ~10 min
Lines 1.1603-1.1611
Justinian, Liber IV 1.1603-1611
Not analysed yet
Cum dubitabatur, utrum emphyteuta debeat cum domini voluntate suas meliorationes ,quae graeco vocabulo emponemata dicuntur, alienare vel ius emphyteuticum in alium transferre, an eius expectare consensum, sancimus, si quidem emphyteuticum instrumentum super hoc casu aliquas pactiones habeat, eas observari :sin autem nullo modo huiusmodi pactio posita est vel forte instrumentum emphyteuseos perditum est, minime licere emphyteutae sine consensu domini suas meliorationes aliis vendere vel ius emphyteuticum transferre. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 4. 66. 3. 1: Imperator Justinianus
Sed ne hac occasione accepta domini minime concedant emphyteutas suos accipere pretia meliorationum quae invenerint, sed eos deludant et ex hoc commodum emphyteutae depereat, disponimus attestationem domino transmitti et praedicere, quantum pretium ab alio re vera accipit. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 4. 66. 3. 2: Imperator Justinianus
Et si quidem dominus hoc dare maluerit et tantam praestare quantitatem, quantam ipsa veritate emphyteuta ab alio accipere potest, ipsum dominum omnimodo haec comparare :<a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 4. 66. 3. 3: Imperator Justinianus
Sin autem duorum mensuum spatium fuerit emensum et dominus hoc facere noluerit, licentia emphyteutae detur, ubi voluerit, et sine consensu domini suas meliorationes vendere, his tamen personis, quae non solent in emphyteuticis contractibus vetari ad huiusmodi venire emptionem :necessitatem autem habere dominos, si aliis melioratio secundum praefatum modum vendita sit, accipere emphyteutam vel, ius emphyteuticum ad personas non prohibitas sed concessas et idoneas ad solvendum emphyteuticum canonem transponere si emphyteuta maluerit, non contradicere, sed novum emphyteutam in possessionem suscipere, non per conductorem nec per procuratorem, sed ipsos dominos per se vel per litteras suas vel, si hoc non potu erint vel noluerint, per depositionem in hac quidem civitate apud virum clarissimum magistrum censuum vel praesentibus tabulariis per attestationem, in provinciis autem per praesides vel defensores celebrandam. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 4. 66. 3. 4: Imperator Justinianus
Et ne avaritia tenti domini magnam molem pecuniarum propter hoc efflagitent, quod usque ad praesens tempus perpetrari cognovimus, non amplius eis liceat pro subscriptione vel depositione nisi quinquagesimam partem pretii vel aestimationis loci, qui ad aliam personam transfertur, accipere. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >