Latin · ~10 min
Lines 1.179-1.196
Justinian, Liber IV 1.179-196
Not analysed yet
CJ. 4. 3. 1. 3: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Quod si quis, dum solo commonitorio suffragio nititur, bona duxerit occupanda, reus temeritatis ac violentiae retinebitur atque in statum pristinum possessio reducetur, eo a petitione excluso, qui non dubitavit invadere, quod petere debuisset. <a 394 d. iii non. mart. constantinopoli arcadio iii et honorio ii aa. conss. >
CJ. 4. 4. 0. De prohibita sequestratione pecuniae.
CJ. 4. 4. 1: Imperatores Honorius, Theodosius
Quotiens ex quolibet contractu pecunia postulatur, sequestrationis necessitas conquiescat. oportet enim debitorem primo convinci et sic ad solutionem pulsari. quam rem non tantum iuris ratio, sed et ipsa aequitas persuadet, ut probationes secum adferat debitoremque convincat pecuniam petiturus. *honor. et theodos. aa. iohanni pp. *<a 422 d. v id. iul. ravennae honorio xiii et theodosio x aa. conss. >
CJ. 4. 5. 0. De condictione indebiti.
CJ. 4. 5. 1pr. : Imperatores Severus, Antoninus
Pecuniae indebitae per errorem, non ex causa iudicati solutae esse repetitionem iure condictionis non ambigitur. si quid igitur probare potueris patrem tuum, cui heres extitisti, amplius debito creditori suo persolvisse, repetere potes. *sev. et ant. aa. muciano. *<a 213 pp. iii k. aug. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 4. 5. 1. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Usuras autem eius summae praestari tibi frustra desideras: actione enim condictionis ea sola quantitas repetitur, quae indebita soluta est. <a 213 pp. iii k. aug. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 4. 5. 2: Imperatores Severus, Antoninus
Si citra ullam transactionem pecuniam indebitam alieno creditori promittere delegata es, adversus eam quae te delegavit condictionem habere potes. *sev. et ant. aa. secundinae. *<a 213 pp. xiiii k. ian. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 4. 5. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum et soluta indebita quantitas ab ignorante repeti possit, multo facilius quantitatis indebitae interpositae scripturae condictio competit vel doli exceptio agenti opponitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. pamphilo. *<a 293 s. iii non. april. byzantii aa. conss. >
CJ. 4. 5. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ea, quae per infitiationem in lite crescunt, ab ignorante etiam indebita soluta repeti non posse certissimi iuris est. sed et si cautio indebitae pecuniae ex eadem causa interponatur, condictioni locum non esse constat. *diocl. et maxim. aa. et cc. heraclio. *<a 293 s. v id. april. byzantii aa. conss. >
CJ. 4. 5. 5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si a patre emancipatus ei non intra tempora praestituta iure honorario successisti, quidquid indebitum postea per errorem utpote patris successor dedisti, eius condictionem tibi competere non est incerti iuris. *diocl. et maxim. aa. et cc. attalo. *<a 293 s. xiiii k. mai. aa. conss. >