Latin · ~8 min
Lines 1.380-1.392
Justinian, Liber IV 1.380-392
Not analysed yet
CJ. 4. 18. 2. 1a: Imperator Justinianus
Ut non erubescat igitur tale legum iurgium, hoc tantummodo constituatur, quod debitum est, et omnia, quae de recepticia in diversis libris legislatorum posita sunt, aboleantur et sit pecunia constituta omnes casus complectens, qui et per stipulationem possint explicari. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 4. 18. 2. 1b: Imperator Justinianus
Et neminem moveat, quod sub nomine pecuniae etiam omnes res exigi definimus, cum et in antiquis libris prudentium, licet pecunia constituta nominabatur, tamen non pecuniae tantum per eam exigebantur, sed omnes res quae pondere numero mensura constitutae sunt. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 4. 18. 2. 1c: Imperator Justinianus
Sed et possibile est omnes res in pecuniam converti. si enim certa domus vel certus ager vel certus homo vel alia res quae expressa est in constituendis rebus ponatur, quid distat a nomine ipsius pecuniae? <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 4. 18. 2. 1d: Imperator Justinianus
Sed ut et subtilitati eorum satisfiat, qui non sensum, sed vana nominum vocabula amplecti desiderant, ita omnes res veniant in constitutam, tamquam fuisset ipsa pecunia constituta, cum etiam veteres pecuniae appellatione omnes res significari definiunt et huiusmodi vocabulum et in libris iuris auctorum et in alia antiqua prudentia manifestissime inventum est. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 4. 18. 2. 2: Imperator Justinianus
His videlicet, quae argenti distractores et alii negotiatores indefense constituerint, in sua firmitate secundum morem usque adhuc obtinentem durantibus. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 4. 18. 3: Imperator Justinianus
Divi hadriani epistulam, quae de periculo dividendo inter mandatores et fideiussores loquitur, locum habere et in his qui pecunias pro aliis simul constituunt necessarium est: aequitatis enim ratio diversas species actionis excludere nullo modo debet. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 4. 19. 0. De probationibus.