Latin · ~12 min
Lines 1.474-1.485
Justinian, Liber IV 1.474-485
Not analysed yet
CJ. 4. 20. 18. 1: Imperator Justinianus
Sin vero facta quidem securitas sit, fortuito vero casu vel incendii vel naufragii vel alterius infortunii perempta, tunc liceat his qui hoc perpessi sunt causam peremptionis probantibus etiam debiti solutionem per testes probare damnumque ex amissione instrumenti effugere. <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano pp. a ii cons. >
CJ. 4. 20. 19pr. : Imperator Justinianus
Si quando invitos testes in pecuniariis causis ex nostra lege aliquis trahere maluerit, si quidem sua sponte fideiussionem suae personae sine damno praestare velint, hoc fieri, sin autem noluerint, non carcerali custodia detrudi, sed sacramento eos committi censemus. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. xii k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss. >
CJ. 4. 20. 19. 1: Imperator Justinianus
Si enim pro toto litis certamine iuriiurando credendum esse testium putaverunt hi qui eos produxerunt, multo magis praesentiam suam testibus sacramento eorum credere debent. <a 530 d. xii k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss. >
CJ. 4. 20. 19. 2: Imperator Justinianus
Sed cum oportet minime testes in huiusmodi casibus protelari et pro alienis commodis suas invenire difficultates, disponimus non amplius testes observare iudicies compelli, postquam fuerint admoniti, nisi tantum quindecim dies, intra quos iudices provideant, quatenus cognitionem suscipiant, in qua testes necessarii visi fuerint, ut omnimodo licentia eis concedatur et alterutra parte cessante et minime eos observare volente, si per exsecutores admoniti venire noluerint, testes accipere et alterutra parte praesente, quae eos introducit, testimonia eorum capere. <a 530 d. xii k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss. >
CJ. 4. 20. 19. 3: Imperator Justinianus
His autem diebus effluentibus liceat quidem testibus decedere a iudice nullam habente licentiam eos, postquam afuerint, iterum retrahere: ipsum autem iudicem, si per eum steterit, quominus testimonium praestetur, parti laesae omnem iacturam pro huiusmodi causa illatam ex suis facultatibus resarcire. <a 530 d. xii k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss. >
CJ. 4. 20. 20: Imperator Justinianus
Cum apud compromissarios iudices testes fuissent producti, variatum erat, utrum deberet eorum depositionibus in iudicio litigator uti, an non esset audiendus. sancimus, si quidem in compromissis aliquid pro huiusmodi causa statutum est, hoc observari: sin autem nihil conventum est, in huiusmodi casibus, si quidem supersint testes, licentiam habere eum, contra quem depositiones eorum proferuntur ,si eas recusaverit, concedere testes iterum adduci et non opponi eis, quod iam testimonium suum dederunt, vel, si hoc concedere minime maluerit, depositiones eorum quasi factas accipere, omni iure legitimo quod ei competit adversus eas servato: sin autem omnes ab hac luce subtracti sunt, tunc necessitatem ei imponi fide scripturae approbata, in qua depositiones eorum referuntur, eas quasi factas accipere. sin vero res permixtae fuerint et quidam ex his mortui alii vivent es, tunc in superstitum quidem testimonio eandem electionem servari litigatori, adversus quem testimonia proferuntur, in morientium autem personas depositiones eorum non esse respuendas: omni, secundum quod iam praediximus, adversus eas et testes iure legitimo, quod ei competit adversus quem proferuntur, integro reservato. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss. >