Latin · ~10 min
Lines 1.739-1.748
Justinian, Liber IV 1.739-748
Not analysed yet
CJ. 4. 29. 20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Heredes quoque mulieris adversus creditores eadem exceptione, quae ex senatus consulto introducta est, uti posse non dubium est. *diocl. et maxim. aa. et cc. theodotiano. *<a 294 d. viiii k. ian. ipsis cc. conss. >
CJ. 4. 29. 21: Imperator Anastasius
Iubemus licere mulieribus et pro uno contractu vel certis contractibus, seu pro una vel certis personis seu rebus iuri hypothecarum sibi competenti per consensum proprium renuntiare, quodque ita gestum sit, hac auctoritate nostra firmum illibatumque custodiri: ita tamen, ut, si generaliter tali renuntiatione pro uno ut dictum est contractu seu certis contractibus vel ad unam vel certas res seu personas consensum proprium accommodantes usae sunt vel fuerint, eadem renuntiatio ad illos contractus et illas res seu personas quibus consensum proprium accommodaverunt vel accommodaverint coartetur, nec aliis quibusdam contractibus, quibus minime mulieres consenserunt vel consenserint, praetendentibus eam opponendi licentia praebeatur: his scilicet omnibus, quae in praesenti per hanc consultissimam legem statuimus, ad praeteritos nihilo minus contractus pro negotiis et controversiis necdum transactionibus vel definitivis sententiis seu alio legitimo modo sopitis locum habituris. *anastas. a. celeri mag. off. *<a 517 d. k. april. anastasio et agapito conss. >
CJ. 4. 29. 22pr. : Imperator Justinianus
Si mulier perfectae aetatis post intercessionem vel cautionem conscripserit vel pignus aut intercessorem praestiterit, sancimus, antiqua legum varietate cessante, si quidem intra biennale iuge tempus post priorem cautionem numerandum pro eadem causa fecerit cautionem vel pignus aut intercessorem dederit, nihil sibi praeiudicare, quod adhuc ex consequentia suae fragilitatis in secundam iacturam inciderit. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. xv k. april. lampadio et oreste conss. >
CJ. 4. 29. 22. 1: Imperator Justinianus
Sin autem post biennium haec fecerit, sibi imputet, si, quod saepius cogitare poterat et evitare, non fecit, sed ultro firmavit: videtur etenim ex huiusmodi temporis prolixitate non pro aliena obligatione se illigare, sed pro sua causa aliquid agere et tam ex secunda cautione sese obnoxiam facere, in quantum hoc fecit, quam pignus aut intercessorem utiliter dare. <a 530 d. xv k. april. lampadio et oreste conss. >
CJ. 4. 29. 23pr. : Imperator Justinianus
Antiquae iurisdictionis retia et difficillimos nodos resolventes et supervacuas distinctiones exsulare cupientes sancimus mulierem, si intercesserit, sive ab initio sive postea aliquid accipiens, ut sese interponat, omnimodo teneri et non posse senatus consulti velleiani uti auxilio, sive sine scriptis sive per scripturam sese interposuerit. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 >