Latin · ~9 min
Lines 1.95-1.107
Justinian, Liber IV 1.95-107
Not analysed yet
CJ. 4. 1. 12pr. : Imperator Justinianus
Generaliter de omnibus iuramentis, quae in litibus offeruntur vel a iudice vel a partibus, definiendum est. cum enim iam increbuit iudices in plenissima definitione sacramentum imponere, evenit, ut provocatione lite suspensa hi quidem, qui iusiurandum praestare iussi sunt, ab hac forte luce subtrahantur, probationes autem rerum cadant, cum multum discrepat iuramentum hereditarium a principali sacramento. necessitate itaque rerum coacti et probationibus pinguius subvenientes ad huiusmodi venimus sanctionem. *iust. a. demostheni pp. *<a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ. 4. 1. 12. 1: Imperator Justinianus
Omne igitur iuramentum, sive a iudicibus sive a partibus illatum vel in principio litis vel in medio vel in ipsa definitiva sententia, sub ipso iudice detur non expectata vel ultima definitione vel provocationis formidine. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ. 4. 1. 12. 1a: Imperator Justinianus
Sed iuramento illato, cum hoc a partibus fuerit factum et a iudice approbatum vel ex auctoritate iudicis cuicumque parti illatum, si quidem is cui imponitur sacramentum nihil ad hoc fuerit reluctatus, et hoc praestetur vel referatur, necessitate imponenda ei cui refertur relationis subire sacramentum, vel, si hoc recusaverit, quasi illato sacramento praestito causa vel capitulum decidatur, nullo loco provocationi relinquendo. quis enim ferendus est ad appellationis veniens auxilium in his, quae ipse facienda procuravit? <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ. 4. 1. 12. 2: Imperator Justinianus
Sin autem is, cui sacramentum illatum est vel a parte vel a iudice, hoc subire minime voluerit, licentiam quidem habeat sacramentum recusare, iudex autem, si hoc omnimodo praestandum existimaverit, sic causam dirimat, quasi volente eo sacramentum sit recusatum, et ita cetera sive capitula sive totius negotii summa examinentur et lis suo marte percurrat, nullo ei obstaculo obviante. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ. 4. 1. 12. 2a: Imperator Justinianus
Ipse autem, qui sacramentum sibi illatum dare recusaverit, vel hoc attestetur vel, si forte non audeat, habeat sibi in ultima provocatione repositum auxilium. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ. 4. 1. 12. 2b: Imperator Justinianus
Et si iudex appellationi praesidens bene quidem illatum iusiurandum, non rite autem recusatum pronuntiaverit, res secundum quod iudicatum est permanebit. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ. 4. 1. 12. 2c: Imperator Justinianus