Latin · ~7 min
Lines 1.1208-1.1231
Justinian, Liber IV 1.1208-1231
Not analysed yet
Item si res fuerint usucaptae ab eo cui alienatae sint nec peti ab hoc possint, locum habet hoc edictum.
Dig. 4. 7. 4. 1
Ulpianus 3 ad ed.
Itemque fieri potest, ut sine dolo malo quidem possidere desierit, verum iudicii mutandi causa id fiat. sunt et alia complura talia. potest autem aliquis dolo malo desinere possidere nec tamen iudicii mutandi causa fecisse nec hoc edicto teneri: neque enim alienat, qui dumtaxat omittit possessionem. non tamen eius factum improbat praetor, qui tanti habuit re carere, ne propter eam saepius litigaret (haec enim verecunda cogitatio eius, qui lites exsecratur, non est vituperanda), sed eius dumtaxat, qui cum rem habere vult, litem ad alium transfert, ut molestum adversarium pro se subiciat.
Dig. 4. 7. 4. 2
Ulpianus 3 ad ed.
Pedius libro nono non solum ad dominii translationem hoc edictum pertinere ait, verum ad possessionis quoque: alioquin cum quo in rem agebatur, inquit, si possessione cessit, non tenebitur.
Dig. 4. 7. 4. 3
Ulpianus 3 ad ed.
Si quis autem ob valetudinem aut aetatem aut occupationes necessarias litem in alium transtulerit, in ea causa non est, ut hoc edicto teneatur, cum in hoc edicto doli mali fiat mentio. ceterum erit interdictum et per procuratores litigare dominio in eos plerumque ex iusta causa translato.
Dig. 4. 7. 4. 4
Ulpianus 3 ad ed.
Ad iura etiam praediorum hoc edictum pertinet, modo si dolo malo fiat alienatio.
Dig. 4. 7. 4. 5
Ulpianus 3 ad ed.
Haec actio in id quod interest competit, proinde si res non fuit petitoris aut si is qui alienatus est sine culpa decessit, cessat iudicium, nisi si quid actoris praeterea interfuit.
Dig. 4. 7. 4. 6
Ulpianus 3 ad ed.
Haec actio non est poenalis, sed rei persecutionem arbitrio iudicis continet, quare et heredi dabitur: in heredem autem.
Dig. 4. 7. 5
Paulus 11 ad ed.
Vel similem.
Dig. 4. 7. 6
Ulpianus 13 ad ed.