Latin · ~8 min
Lines 1.1372-1.1397
Justinian, Liber IV 1.1372-1397
Not analysed yet
Dig. 4. 8. 17pr.
Ulpianus 13 ad ed.
Item si unus ex litigatoribus bonis suis cedat, iulianus libro quarto digestorum scribit non esse cogendum arbitrum sententiam dicere, cum neque agere neque conveniri possit.
Dig. 4. 8. 17. 1
Ulpianus 13 ad ed.
Si multo post revertantur ad arbitrum litigatores, non esse cogendum sententiam dicere labeo scribit.
Dig. 4. 8. 17. 2
Ulpianus 13 ad ed.
Item si plures sunt qui arbitrium receperunt, nemo unus cogendus erit sententiam dicere, sed aut omnes aut nullus.
Dig. 4. 8. 17. 3
Ulpianus 13 ad ed.
Inde pomponius libro trigensimo tertio quaerit, si ita sit compromissum, ut quod titio disceptatori placet, id seius pronuntiet, quis sit cogendus? et puto tale arbitrium non valere, in quo libera facultas arbitri sententiae non est futura.
Dig. 4. 8. 17. 4
Ulpianus 13 ad ed.
Sed si ita sit compromissum arbitratu titii aut seii fieri, pomponius scribit et nos putamus compromissum valere: sed is erit cogendus sententiam dicere, in quem litigatores consenserint.
Dig. 4. 8. 17. 5
Ulpianus 13 ad ed.
Si in duos fuerit sic compromissum, ut si dissentirent, tertium adsumant, puto tale compromissum non valere: nam in adsumendo possunt dissentire. sed si ita sit, ut eis tertius adsumeretur sempronius, valet compromissum, quoniam in adsumendo dissentire non possunt.
Dig. 4. 8. 17. 6
Ulpianus 13 ad ed.
Principaliter tamen quaeramus, si in duos arbitros sit compromissum, an cogere eos praetor debeat sententiam dicere, quia res fere sine exitu futura est propter naturalem hominum ad dissentiendum facilitatem. in inpari enim numero idcirco compromissum admittitur, non quoniam consentire omnes facile est, sed quia et si dissentiant, invenitur pars maior, cuius arbitrio stabitur. sed usitatum est etiam in duos compromitti, et debet praetor cogere arbitros, si non consentiant, tertiam certam eligere personam, cuius auctoritati pareatur.
Dig. 4. 8. 17. 7
Ulpianus 13 ad ed.
Celsus libro secundo digestorum scribit, si in tres fuerit compromissum, sufficere quidem duorum consensum, sed si praesens fuerit et tertius: alioquin absente eo licet duo consentiant, arbitrium non valere, quia in plures fuit compromissum et potuit praesentia eius trahere eos in eius sententiam:
Dig. 4. 8. 18
Pomponius 17 epist. et var. lect.