Latin · ~8 min
Lines 1.1471-1.1494
Justinian, Liber IV 1.1471-1494
Not analysed yet
Dig. 4. 8. 25. 1
Ulpianus 13 ad ed.
Haec autem clausula "diem compromissi proferre" nullam aliam dat arbitro facultatem quam diem prorogandi: et ideo condicionem primi compromissi neque minuere neque immutare potest: et ideo cetera quoque discutere et pro omnibus unam sententiam ferre debebit.
Dig. 4. 8. 25. 2
Ulpianus 13 ad ed.
Si per fideiussorem fuerit cautum in primo compromisso, et sequens similiter proferendum labeo dicit. sed pomponius dubitat, utrum isdem an et aliis tam idoneis: quid enim, inquit, si idem fideiubere noluerint? sed puto, si noluerint fideiubere, tunc alios non absimiles adhibendos,
Dig. 4. 8. 26
Paulus 13 ad ed.
Ne in potestate sit fideiussorum postea se non obligantium, ut poena committatur. idemque et si decesserint.
Dig. 4. 8. 27pr.
Ulpianus 13 ad ed.
Diem proferre vel praesens vel per nuntium vel per epistulam potest.
Dig. 4. 8. 27. 1
Ulpianus 13 ad ed.
Si heredis mentio vel ceterorum facta in compromisso non fuerit, morte solvetur compromissum: nec utimur labeonis sententia, qui existimavit, si arbiter aliquem pecuniam dare iusserit et is decesserit antequam daret, poenam committi, licet heres eius paratus sit offerre.
Dig. 4. 8. 27. 2
Ulpianus 13 ad ed.
Stari autem debet sententiae arbitri, quam de ea re dixerit, sive aequa sive iniqua sit: et sibi imputet qui compromisit. nam et divi pii rescripto adicitur: "vel minus probabilem sententiam aequo animo ferre debet".
Dig. 4. 8. 27. 3
Ulpianus 13 ad ed.
Si plures arbitri fuerint et diversas sententias dixerint, licebit sententia eorum non stari: sed si maior pars consentiat, ea stabitur, alioquin poena committetur. inde quaeritur apud iulianum, si ex tribus arbitris unus quindecim, alius decem, tertius quinque condemnent, qua sententia stetur: et iulianus scribit quinque debere praestari, quia in hanc summam omnes consenserunt.
Dig. 4. 8. 27. 4
Ulpianus 13 ad ed.
Si quis litigatorum defuerit, quia per eum factum est, quo minus arbitretur, poena committetur. proinde sententia quidem dicta non coram litigatoribus non valebit, nisi in compromissis hoc specialiter expressum sit, ut vel uno vel utroque absente sententia promatur: poenam autem is qui defuit committit, quia per eum factum est quo minus arbitretur.