Latin · ~8 min
Lines iv:xviii.1-iv:xviii.6
Justinian, Liber IV iv:xviii.1-6
Not analysed yet
LIB. IV, TIT. XVIII.
DE PUBLICIS IUDICIIS.
Publica iudicia neque per actiones ordinantur nec omnino quidquam simile habent ceteris iudiciis de quibus locuti sumus, magnaque diversitas est eorum et in instituendis et in exercendis. Publica autem dicta sunt quod cuivis ex populo exsecutio eorum plerumque datur. Publicorum iudiciorum quaedam capitalia sunt, quaedam non capitalia. capitalia dicimus quae ultimo supplicio adficiunt vel aquae et ignis interdictione vel deportatione vel metallo: cetera si qua infamiam irrogant cum damno pecuniario, haec publica quidem sunt, non tamen capitalia.
Publica autem iudicia sunt haec. lex Iulia maiestatis, quae in eos qui contra imperatorem vel rem publicam aliquid moliti sunt suum vigorem extendit. cuius poena animae amissionem sustinet, et memoria rei et post mortem damnatur. Item lex Iulia de adulteriis coercendis, quae non solum temeratores alienarum nuptiarum gladio punit, sed etiam eos qui cum masculis infandam libidinem exercere audent. sed eadem lege Iulia etiam stupri flagitium punitur, cum quis sine vi vel virginem vel viduam honeste viventem stupraverit. poenam autem eadem lex irrogat peccatoribus, si honesti sunt, publicationem partis dimídiae, bonorum, si humiles, corporis coercitionem cum relegatione.
Item lex Cornelia de sicariis, quae homicidas ultore ferro persequitur vel eos, "qui hominis occidendi causa cum telo ambulant." "telum" autem, ut Gaius noster in interpretatione legis duodecim tabularum scriptum reliquit, vulgo quidem id appellatur quod ab arcu mittitur, sed et omne significatur quod manu cuiusdam mittitur: sequitur ergo ut et lapis et lignum et ferrum hoc nomine contineatur. dictumque ab eo quod in longinquum mittitur, a Graeca voce figuratum, :et hanc significationem invenire possumus et in Graeco nomine: nam quod nos telum appellamus, illi appellant admonet nos Xenophon; nam ita scripsit:
"sicarii" autem appellantur a sica, quod significat ferreum cultrum. eadem lege et venefici capite damnantur, qui artibus odiosis, tam venenis quam susurris magicis homines occiderunt vel mala medicamenta publice vendiderunt.