Latin · ~8 min
Lines 1.1-1.30
Justinian, Liber IX 1.1-30
Not analysed yet
LIBER NONUS
Dig. 9. 1. 0. Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur.
Dig. 9. 2. 0. Ad legem aquiliam.
Dig. 9. 3. 0. De his, qui effuderint vel deiecerint.
Dig. 9. 4. 0. De noxalibus actionibus.
Dig. 9. 1. 0. Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur.
Dig. 9. 1. 1pr.
Ulpianus 18 ad ed.
Si quadrupes pauperiem fecisse dicetur, actio ex lege duodecim tabularum descendit: quae lex voluit aut dari id quod nocuit, id est id animal quod noxiam commisit, aut aestimationem noxiae offerre.
Dig. 9. 1. 1. 1
Ulpianus 18 ad ed.
Noxia autem est ipsum delictum.
Dig. 9. 1. 1. 2
Ulpianus 18 ad ed.
Quae actio ad omnes quadrupedes pertinet.
Dig. 9. 1. 1. 3
Ulpianus 18 ad ed.
Ait praetor "pauperiem fecisse". pauperies est damnum sine iniuria facientis datum: nec enim potest animal iniuria fecisse, quod sensu caret.
Dig. 9. 1. 1. 4
Ulpianus 18 ad ed.
Itaque, ut servius scribit, tunc haec actio locum habet, cum commota feritate nocuit quadrupes, puta si equus calcitrosus calce percusserit, aut bos cornu petere solitus petierit, aut mulae propter nimiam ferociam: quod si propter loci iniquitatem aut propter culpam mulionis, aut si plus iusto onerata quadrupes in aliquem onus everterit, haec actio cessabit damnique iniuriae agetur.
Dig. 9. 1. 1. 5
Ulpianus 18 ad ed.
Sed et si canis, cum duceretur ab aliquo, asperitate sua evaserit et alicui damnum dederit: si contineri firmius ab alio poterit vel si per eum locum induci non debuit, haec actio cessabit et tenebitur qui canem tenebat.
Dig. 9. 1. 1. 6
Ulpianus 18 ad ed.
Sed et si instigatu alterius fera damnum dederit, cessabit haec actio.
Dig. 9. 1. 1. 7
Ulpianus 18 ad ed.
Et generaliter haec actio locum habet, quotiens contra naturam fera mota pauperiem dedit: ideoque si equus dolore concitatus calce petierit, cessare istam actionem, sed eum, qui equum percusserit aut vulneraverit, in factum magis quam lege aquilia teneri, utique ideo, quia non ipse suo corpore damnum dedit. at si, cum equum permulsisset quis vel palpatus esset, calce eum percusserit, erit actioni locus.