Latin · ~8 min
Lines 1.485-1.502
Justinian, Liber IX 1.485-502
Not analysed yet
Dig. 9. 2. 37pr.
Iavolenus 14 ex cass.
Liber homo si iussu alterius manu iniuriam dedit, actio legis aquiliae cum eo est qui iussit, si modo ius imperandi habuit: quod si non habuit, cum eo agendum est qui fecit.
Dig. 9. 2. 37. 1
Iavolenus 14 ex cass.
Si quadrupes, cuius nomine actio esset cum domino, quod pauperiem fecisset, ab alio occisa est et cum eo lege aquilia agitur, aestimatio non ad corpus quadrupedis, sed ad causam eius (in quo de pauperie actio est) referri debet et tanti damnandus est is qui occidit iudicio legis aquiliae, quanti actoris interest noxae potius deditione defungi quam litis aestimatione.
Dig. 9. 2. 38
Iavolenus 9 epist.
Si eo tempore, quo tibi meus servus quem bona fide emisti serviebat, ipse a servo tuo vulneratus est, placuit omnimodo me tecum recte lege aquilia experiri.
Dig. 9. 2. 39pr.
Pomponius 17 ad q. muc.
Quintus mucius scribit: equa cum in alieno pasceretur, in cogendo quod praegnas erat eiecit: quaerebatur, dominus eius possetne cum eo qui coegisset lege aquilia agere, quia equam in iciendo ruperat. si percussisset aut consulto vehementius egisset, visum est agere posse.
Dig. 9. 2. 39. 1
Pomponius 17 ad q. muc.
Pomponius. quamvis alienum pecus in agro suo quis deprehendit, sic illud expellere debet, quomodo si suum deprehendisset, quoniam si quid ex ea re damnum cepit, habet proprias actiones. itaque qui pecus alienum in agro suo deprehenderit, non iure id includit, nec agere illud aliter debet quam ut supra diximus quasi suum: sed vel abigere debet sine damno vel admonere dominum, ut suum recipiat.
Dig. 9. 2. 40
Paulus 3 ad ed.
In lege aquilia, si deletum chirographum mihi esse dicam, in quo sub condicione mihi pecunia debita fuerit, et interim testibus quoque id probare possim, qui testes possunt non esse eo tempore, quo condicio extitit, et si summatim re exposita ad suspicionem iudicem adducam, debeam vincere: sed tunc condemnationis exactio competit, cum debiti condicio extiterit: quod si defecerit, condemnatio nullas vires habebit.