Latin · ~11 min
Lines 1.678-1.705
Justinian, Liber IX 1.678-705
Not analysed yet
Dig. 9. 3. 5. 13
Ulpianus 23 ad ed.
Ista autem actio popularis est et heredi similibusque competit, in heredes autem non competit, quia poenalis est.
Dig. 9. 3. 6pr.
Paulus 19 ad ed.
Hoc edictum non tantum ad civitates et vicos, sed et ad vias, per quas volgo iter fit, pertinet.
Dig. 9. 3. 6. 1
Paulus 19 ad ed.
Labeo ait locum habere hoc edictum, si interdiu deiectum sit, non nocte: sed quibusdam locis et nocte iter fit.
Dig. 9. 3. 6. 2
Paulus 19 ad ed.
Habitator suam suorumque culpam praestare debet.
Dig. 9. 3. 6. 3
Paulus 19 ad ed.
Si de nave deiectum sit, dabitur actio utilis in eum qui navi praepositus sit.
Dig. 9. 3. 7
Gaius 6 ad ed. provinc.
Cum liberi hominis corpus ex eo, quod deiectum effusumve quid erit, laesum fuerit, iudex computat mercedes medicis praestitas ceteraque impendia, quae in curatione facta sunt, praeterea operarum, quibus caruit aut cariturus est ob id, quod inutilis factus est. cicatricium autem aut deformitatis nulla fit aestimatio, quia liberum corpus nullam recipit aestimationem.
Dig. 9. 4. 0. De noxalibus actionibus.
Dig. 9. 4. 1
Gaius 2 ad ed. provinc.
Noxales actiones appellantur, quae non ex contractu, sed ex noxa atque maleficio servorum adversus nos instituuntur: quarum actionum vis et potestas haec est, ut, si damnati fuerimus, liceat nobis deditione ipsius corporis quod deliquerit evitare litis aestimationem.
Dig. 9. 4. 2pr.
Ulpianus 18 ad ed.
Si servus sciente domino occidit, in solidum dominum obligat, ipse enim videtur dominus occidisse: si autem insciente, noxalis est, nec enim debuit ex maleficio servi in plus teneri, quam ut noxae eum dedat.
Dig. 9. 4. 2. 1
Ulpianus 18 ad ed.
Is qui non prohibuit, sive dominus manet sive desiit esse dominus, hac actione tenetur: sufficit enim, si eo tempore dominus, quo non prohibeat, fuit, in tantum, ut celsus putet, si fuerit alienatus servus in totum vel in partem vel manumissus, noxam caput non sequi: nam servum nihil deliquisse, qui domino iubenti obtemperavit. et sane si iussit, potest hoc dici: si autem non prohibuit, quemadmodum factum servi excusabimus? celsus tamen differentiam facit inter legem aquiliam et legem duodecim tabularum: nam in lege antiqua, si servus sciente domino furtum fecit vel aliam noxam commisit, servi nomine actio est noxalis nec dominus suo nomine tenetur, at in lege aquilia, inquit, dominus suo nomine tenetur, non servi. utriusque legis reddit rationem, duodecim tabularum, quasi voluerit servos dominis in hac re non obtemperare, aquiliae, quasi ignoverit servo, qui domino paruit, periturus si non fecisset. sed si placeat, quod iulianus libro octagensimo sexto scribit "si servus futurum faxit noxiamve nocuit" etiam ad posteriores leges pertinere, poterit dici etiam servi nomine cum domino agi posse noxali iudicio, ut quod detur aquilia adversus dominum, non servum excuset, sed dominum oneret. nos autem secundum iulianum probavimus, quae sententia habet rationem et a Marcello apud iulianum probatur.