Latin · ~8 min
Lines 1.787-1.807
Justinian, Liber IX 1.787-807
Not analysed yet
Dig. 9. 4. 21pr.
Ulpianus 23 ad ed.
Quotiens dominus ex noxali causa convenitur, si nolit suscipere iudicium, in ea causa res est, ut debeat noxae dedere eum, cuius nomine iudicium non suscipitur: aut si id non faciat, iudicium suscipiet omnimodo, sed non alias condemnabitur, quam si in potestate habeat dolove malo fecerit, quo minus haberet.
Dig. 9. 4. 21. 1
Ulpianus 23 ad ed.
Eos, quorum nomine noxali iudicio agitur, etiam absentes defendi posse placuit, sed hoc ita demum, si proprii sint servi: nam si alieni, praesentes esse oportet, aut si dubitetur, utrum proprii sint an alieni. quod ita puto accipiendum, ut si constet vel bona fide servire, etiam absentes possint defendi.
Dig. 9. 4. 21. 2
Ulpianus 23 ad ed.
Praetor ait: "si is in cuius potestate esse dicetur negabit se in sua potestate servum habere: utrum actor volet, vel deierare iubebo in potestate sua non esse neque se dolo malo fecisse, quo minus esset, vel iudicium dabo sine noxae deditione. "
Dig. 9. 4. 21. 3
Ulpianus 23 ad ed.
"in potestate" sic accipere debemus, ut facultatem et potestatem exhibendi eius habeat: ceterum si in fuga sit vel peregre, non videbitur esse in potestate.
Dig. 9. 4. 21. 4
Ulpianus 23 ad ed.
Quod si reus iurare nolit, similis est ei, qui neque defendit absentem neque exhibet: qui condemnantur quasi contumaces.
Dig. 9. 4. 21. 5
Ulpianus 23 ad ed.
Si tutor vel curator extent, ipsi iurare debent in potestate domini non esse: si autem procurator sit, dominus ipse iuret necesse est.
Dig. 9. 4. 21. 6
Ulpianus 23 ad ed.
Si iusiurandum exegit actor reusque iuravit, deinde postea noxali velit actor experiri, videndum est, an exceptio iurisiurandi debeat adversus actorem dari. et sabinus putat non esse dandam, quasi de alia re sit iuratum, hoc est tunc non fuisse in potestate: modo vero cum in potestate deprehendatur, de facto eius posse agi. neratius quoque dicebat post exactum iusiurandum posse actorem detracta noxae deditione experiri, si modo hoc contendat, posteaquam iuratum est coepisse in potestate habere.