Latin · ~8 min
Lines 1.1076-1.1112
Justinian, Liber L 1.1076-1112
Not analysed yet
Dig. 50. 8. 11pr.
Papirius 2 de const.
Imperatores antoninus et verus rescripserunt pecuniae, quae apud curatores remansit, usuras exigendas: eius vero, quae a redemptoribus operum exigi non potest, sortis dumtaxat periculum ad curatores pertinere.
Dig. 50. 8. 11. 1
Papirius 2 de const.
Item rescripserunt operum periculum etiam ad heredes curatorum pertinere.
Dig. 50. 8. 11. 2
Papirius 2 de const.
Item rescripserunt agros rei publicae retrahere curatorem civitatis debere, licet a bona fide emptoribus possideantur, cum possint ad auctores suos recurrere.
Dig. 50. 8. 12pr.
Papirius 2 de const.
Imperatores antoninus et verus rescripserunt operum exactionem sine cautione non oportere committi.
Dig. 50. 8. 12. 1
Papirius 2 de const.
Item rescripserunt curatores, si neglegenter in distrahendis bonis se gesserint, in simplum teneri, si per fraudem, in duplum: nec ad heredes eorum poenam descendere.
Dig. 50. 8. 12. 2
Papirius 2 de const.
Item rescripserunt pecuniam ad annonam destinatam distractis rebus curatorem exigere debere.
Dig. 50. 8. 12. 3
Papirius 2 de const.
Item rescripserunt sitonas indemnes esse oportere, qui non segniter officio suo functi sunt, secundum litteras hadriani.
Dig. 50. 8. 12. 4
Papirius 2 de const.
Item rescripserunt a curatore kalendarii cautionem exigi non debere, cum a praeside ex inquisitione eligatur.
Dig. 50. 8. 12. 5
Papirius 2 de const.
Item rescripserunt curatorem etiam nomine collegae teneri, si intervenire et prohibere eum potuit.
Dig. 50. 8. 12. 6
Papirius 2 de const.
Item rescripserunt nominum, quae deteriora facta sunt tempore curatoris, periculum ad ipsum pertinere: quia vero antequam curator fieret, idonea non erant, aequum videri periculum ad eum non pertinere.
Dig. 50. 8. 13
Papirius 2 de const.
Imperatores antoninus et verus rescripserunt eum, qui pecuniam publicam magistratus sui tempore et post non pauco tempore detinuerat, usuras etiam praestare debere, nisi si quid adlegare possit, qua ex causa tardius intulisset.
Dig. 50. 9. 0. De decretis ab ordine faciendis.
Dig. 50. 9. 1
Ulpianus 3 opin.
Medicorum intra numerum praefinitum constituendorum arbitrium non praesidi provinciae commissum est, sed ordini et possessoribus cuiusque civitatis, ut certi de probitate morum et peritia artis eligant ipsi, quibus se liberosque suos in aegritudine corporum committant.