Latin · ~7 min
Lines 1.1184-1.1205
Justinian, Liber L 1.1184-1205
Not analysed yet
Dig. 50. 12. 0. De pollicitationibus.
Dig. 50. 12. 1pr.
Ulpianus l. S. de off. curat. rei p.
Si pollicitus quis fuerit rei publicae opus se facturum vel pecuniam daturum, in usuras non convenietur: sed si moram coeperit facere, usurae accedunt, ut imperator noster cum divo patre suo rescripsit.
Dig. 50. 12. 1. 1
Ulpianus l. S. de off. curat. rei p.
Non semper autem obligari eum, qui pollicitus est, sciendum est. si quidem ob honorem promiserit decretum sibi vel decernendum vel ob aliam iustam causam, tenebitur ex pollicitatione: sin vero sine causa promiserit, non erit obligatus. et ita multis constitutionibus et veteribus et novis continetur.
Dig. 50. 12. 1. 2
Ulpianus l. S. de off. curat. rei p.
Item si sine causa promiserit, coeperit tamen facere, obligatus est qui coepit.
Dig. 50. 12. 1. 3
Ulpianus l. S. de off. curat. rei p.
Coepisse sic accipimus, si fundamenta iecit vel locum purgavit. sed et si locus illi petenti destinatus est, magis est, ut coepisse videatur. item si apparatum sive impensam in publico posuit.
Dig. 50. 12. 1. 4
Ulpianus l. S. de off. curat. rei p.
Sed si non ipse coepit, sed cum certam pecuniam promisisset ad opus rei publicae contemplatione pecuniae coepit opus facere: tenebitur quasi coepto opere.
Dig. 50. 12. 1. 5
Ulpianus l. S. de off. curat. rei p.
Denique cum columnas quidam promisisset, imperator noster cum divo patre suo ita rescripsit: "qui non ex causa pecuniam rei publicae pollicentur, liberalitatem perficere non coguntur. sed si columnas citiensibus promisisti et opus ea ratione sumptibus civitatis vel privatorum inchoatum est, deseri quod gestum est non oportet".
Dig. 50. 12. 1. 6
Ulpianus l. S. de off. curat. rei p.
Si quis opus quod perfecit adsignavit, deinde id fortuito casu aliquid passum sit, periculum ad eum qui fecit non pertinere imperator noster rescripsit.