Latin · ~8 min
Lines 1.1630-1.1680
Justinian, Liber L 1.1630-1680
Not analysed yet
Dig. 50. 16. 30. 5
Gaius 7 ad ed. provinc.
"pascua silva" est, quae pastui pecudum destinata est.
Dig. 50. 16. 31
Ulpianus 18 ad ed.
"pratum" est, in quo ad fructum percipiendum falce dumtaxat opus est: ex eo dictum, quod paratum sit ad fructum capiendum.
Dig. 50. 16. 32
Paulus 24 ad ed.
"minus solutum" intellegitur etiam si nihil esset solutum.
Dig. 50. 16. 33
Ulpianus 21 ad ed.
"palam" est coram pluribus.
Dig. 50. 16. 34
Paulus 24 ad ed.
"actionis" verbo etiam persecutio continetur.
Dig. 50. 16. 35
Paulus 17 ad ed.
"restituere" autem is intellegitur, qui simul et causam actori reddit, quam is habiturus esset, si statim iudicii accepti tempore res ei reddita fuisset, id est et usucapionis causam et fructuum.
Dig. 50. 16. 36
Ulpianus 23 ad ed.
"litis" nomen omnem actionem significat, sive in rem sive in personam sit.
Dig. 50. 16. 37
Paulus 26 ad ed.
Verbum "oportere" non ad facultatem iudicis pertinet, qui potest vel pluris vel minoris condemnare, sed ad veritatem refertur.
Dig. 50. 16. 38
Ulpianus 25 ad ed.
"ostentum" labeo definit omne contra naturam cuiusque rei genitum factumque. duo genera autem sunt ostentorum: unum, quotiens quid contra naturam nascitur, tribus manibus forte aut pedibus aut qua alia parte corporis, quae naturae contraria est: alterum, cum quid prodigiosum videtur, quae graeci fantasmata vocant.
Dig. 50. 16. 39pr.
Paulus 53 ad ed.
"subsignatum" dicitur, quod ab aliquo subscriptum est: nam veteres subsignationis verbo pro adscriptione uti solebant.
Dig. 50. 16. 39. 1
Paulus 53 ad ed.
"bona" intelleguntur cuiusque, quae deducto aere alieno supersunt.
Dig. 50. 16. 39. 2
Paulus 53 ad ed.
"detestari" est absenti denuntiare.
Dig. 50. 16. 39. 3
Paulus 53 ad ed.
"incertus possessor" est, quem ignoramus.
Dig. 50. 16. 40pr.
Ulpianus 56 ad ed.
"detestatio" est denuntiatio facta cum testatione.
Dig. 50. 16. 40. 1
Ulpianus 56 ad ed.
"servi" appellatio etiam ad ancillam refertur.
Dig. 50. 16. 40. 2
Ulpianus 56 ad ed.
"familiae" appellatione liberi quoque continentur.
Dig. 50. 16. 40. 3
Ulpianus 56 ad ed.
Unicus servus familiae appellatione non continetur: ne duo quidem familiam faciunt.