Latin · ~8 min
Lines 1.2029-1.2061
Justinian, Liber L 1.2029-2061
Not analysed yet
Dig. 50. 16. 132. 1
Paulus 3 ad l. iul. et pap.
Falsum est eam peperisse, cui mortuae filius exsectus est.
Dig. 50. 16. 133
Ulpianus 4 ad l. iul. et pap.
Si quis sic dixerit "ut intra diem mortis eius aliquid fiat", ipse quoque dies, quo quis mortuus est, numeratur.
Dig. 50. 16. 134
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
"anniculus" non statim ut natus est, sed trecentesimo sexagensimo quinto die dicitur, incipiente plane, non exacto die, quia annum civiliter non ad momenta temporum, sed ad dies numeramus.
Dig. 50. 16. 135
Ulpianus 4 ad l. iul. et pap.
Quaeret aliquis si portentosum vel monstrosum vel debilem mulier ediderit vel qualem visu vel vagitu novum, non humanae figurae, sed alterius, magis animalis quam hominis, partum, an, quia enixa est, prodesse ei debeat? et magis est, ut haec quoque parentibus prosint: nec enim est quod eis imputetur, quae qualiter potuerunt, statutis obtemperaverunt, neque id quod fataliter accessit, matri damnum iniungere debet.
Dig. 50. 16. 136
Ulpianus 5 ad l. iul. et pap.
"generi" appellatione et neptis et proneptis tam ex filio quam ex filia editorum ceterarumque maritos contineri manifestum est.
Dig. 50. 16. 137
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
"ter enixa" videtur etiam quae trigeminos pepererit.
Dig. 50. 16. 138
Paulus 4 ad l. iul. et pap.
"hereditatis" appellatione bonorum quoque possessio continetur.
Dig. 50. 16. 139pr.
Ulpianus 7 ad l. iul. et pap.
Aedificia "romae" fieri etiam ea videntur, quae in continentibus romae aedificiis fiant.
Dig. 50. 16. 139. 1
Ulpianus 7 ad l. iul. et pap.
"perfecisse" aedificium is videtur, qui ita consummavit, ut iam in usu esse possit.
Dig. 50. 16. 140
Paulus 6 ad l. iul. et pap.
"cepisse" quis intellegitur, quamvis alii adquisiit.
Dig. 50. 16. 141
Ulpianus 8 ad l. iul. et pap.
Etiam ea mulier cum moreretur creditur filium habere, quae exciso utero edere possit. nec non etiam alio casu mulier potest habere filium, quem mortis tempore non habuit, ut puta eum qui ab hostibus remeabit.