Latin · ~8 min
Lines 1.2215-1.2256
Justinian, Liber L 1.2215-2256
Not analysed yet
Dig. 50. 16. 182
Ulpianus 27 ad ed.
Pater familias liber "peculium" non potest habere, quemadmodum nec servus "bona".
Dig. 50. 16. 183
Ulpianus 28 ad ed.
"tabernae" appellatio declarat ^delarat^ omne utile ad habitandum aedificium, non ex eo quod tabulis cluditur.
Dig. 50. 16. 184
Paulus 30 ad ed.
Inde tabernacula et contubernales dicti sunt.
Dig. 50. 16. 185
Ulpianus 28 ad ed.
"instructam" autem tabernam sic accipiemus, quae et rebus et hominibus ad negotiationem paratis constat.
Dig. 50. 16. 186
Ulpianus 30 ad ed.
"commendare" nihil aliud est quam deponere.
Dig. 50. 16. 187
Ulpianus 32 ad ed.
Verbum "exactae pecuniae" non solum ad solutionem referendum est, verum etiam ad delegationem.
Dig. 50. 16. 188pr.
Paulus 33 ad ed.
"habere" duobus modis dicitur, altero iure dominii, altero optinere sine interpellatione id quod quis emerit.
Dig. 50. 16. 188. 1
Paulus 33 ad ed.
"cautum" intellegitur, sive personis sive rebus cautum sit.
Dig. 50. 16. 189
Paulus 34 ad ed.
"facere oportere" et hanc significationem habet, ut abstineat quis ab eo facto, quod contra conventionem fieret, et curaret ne fiat.
Dig. 50. 16. 190
Ulpianus 34 ad ed.
"provinciales" eos accipere debemus, qui in provincia domicilium habent, non eos, qui ex provincia oriundi sunt.
Dig. 50. 16. 191
Paulus 35 ad ed.
Inter "divortium" et "repudium" hoc interest, quod repudiari etiam futurum matrimonium potest, non recte autem sponsa divortisse dicitur, quod divortium ex eo dictum est, quod in diversas partes eunt qui discedunt.
Dig. 50. 16. 192
Ulpianus 37 ad ed.
Haec adiectio "plurisve" non infinitam pecuniam continet, sed modicam, ut taxatio haec "solidos decem plurisve" ad minutulam summam referatur.
Dig. 50. 16. 193
Ulpianus 38 ad ed.
Haec verba "quanti eam rem paret esse" non ad quod interest, sed ad rei aestimationem referuntur.
Dig. 50. 16. 194
Ulpianus 43 ad ed.
Inter "donum" et "munus" hoc interest, quod inter genus et speciem: nam genus esse donum labeo a donando dictum, munus speciem: nam munus esse donum cum causa, ut puta natalicium, nuptalicium.