Latin · ~8 min
Lines 1.383-1.403
Justinian, Liber L 1.383-403
Not analysed yet
Dig. 50. 2. 7. 3
Paulus 1 sent.
Ad decurionatum filii ita demum pater non consentit, si contrariam voluntatem vel apud acta praesidis vel apud ipsum ordinem vel quo alio modo contestatus sit.
Dig. 50. 2. 8
Hermogenianus 1 iuris epit.
Decurionibus facultatibus lapsis alimenta decerni permissum est, maxime si ob munificentiam in patriam patrimonium exhauserint.
Dig. 50. 2. 9pr.
Paulus 1 decr.
Severus augustus dixit: "etsi probaretur titius in servitute patris sui natus, tamen, cum ex libera muliere sit procreatus, non prohibetur decurio fieri in sua civitate".
Dig. 50. 2. 9. 1
Paulus 1 decr.
Non esse dubitandum, quin navicularii non debent decuriones creari.
Dig. 50. 2. 10
Modestinus 1 resp.
Herennius modestinus respondit sola albi proscriptione minime decurionem factum, qui secundum legem decurio creatus non sit.
Dig. 50. 2. 11
Callistratus 1 cogn.
Non tantum qui tenerae aetatis, sed etiam qui grandes natu sunt decuriones fieri prohibentur. illi quasi inhabiles rem publicam tueri ad tempus excusantur, hi vero in perpetuum amoventur: non alias seniores, ne seniorum excusatione iuniores onerentur ad omnia munera publica suscipienda soli relicti. neque enim minores viginti quinque annis decuriones allegi nisi ex causa possunt, neque hi, qui annum quinquagensimum et quintum excesserunt. nonnumquam etiam longa consuetudo in ea re observata respicienda erit. quod etiam custodiendum principes nostri consulti de allegendis in ordine nicomedensium huius aetatis hominibus rescripserunt.
Dig. 50. 2. 12
Callistratus 6 cogn.
Eos, qui utensilia negotiantur et vendunt, licet ab aedilibus caeduntur, non oportet quasi viles personas neglegi. denique non sunt prohibiti huiusmodi homines decurionatum vel aliquem honorem in sua patria petere: nec enim infames sunt. sed ne quidem arcentur honoribus, qui ab aedilibus flagellis caesi sunt, quamquam iure suo ita aediles officio isto fungantur. inhonestum tamen puto esse huiusmodi personas flagellorum ictibus subiectas in ordinem recipi, et maxime in eis civitatibus, quae copiam virorum honestorum habeant: nam paucitas eorum, qui muneribus publicis fungi debeant, necessaria etiam hos ad dignitatem municipalem, si facultates habeant, invitat.