Latin · ~7 min
Lines 1.633-1.656
Justinian, Liber L 1.633-656
Not analysed yet
Sed et cura custodiendi aquae ductus personalibus muneribus adgregatur.
Dig. 50. 4. 18. 7
Arcadius l. S. de mun. civil.
Irenarchae quoque, qui disciplinae publicae et corrigendis moribus praeficiuntur: sed et qui ad faciendas vias eligi solent, cum nihil de proprio patrimonio in hoc munus conferant: item episcopi, qui praesunt pani et ceteris venalibus rebus, quae civitatium populis ad cotidianum victum usui sunt, personalibus muneribus funguntur.
Dig. 50. 4. 18. 8
Arcadius l. S. de mun. civil.
Qui annonam suscipit vel exigit vel erogat, et exactores pecuniae pro capitibus personalis muneris sollicitudinem sustinent.
Dig. 50. 4. 18. 9
Arcadius l. S. de mun. civil.
Sed et curatores, qui ad colligendos civitatium publicos reditus eligi solent, personali munere subiugantur.
Dig. 50. 4. 18. 10
Arcadius l. S. de mun. civil.
Hi quoque, qui custodes aedium vel archeotae vel logographi vel tabularii vel xenoparochi (ut in quibusdam civitatibus) vel limenarchae vel curatores ad extruenda vel reficienda aedificia publica sive palatia sive navalia vel mansiones destinantur, si tamen pecuniam publicam in operis fabricam erogent, et qui faciendis vel reficiendis navibus, ubi usus exigit, praeponuntur, muneribus personalibus adstringuntur.
Dig. 50. 4. 18. 11
Arcadius l. S. de mun. civil.
Camelasia quoque similiter personale munus est: nam ratione habita et alimentorum et camelorum certa pecunia camelariis dari debet, ut solo corporis ministerio obligentur. hos ex albi ordine liberari, nisi sola laesi et inutilis corporis et infirmitate, specialiter sit expressum.
Dig. 50. 4. 18. 12
Arcadius l. S. de mun. civil.
Legati quoque, qui ad sacrarium principis mittuntur, quia viaticum, quod legativum dicitur, interdum solent accipere, sed et nycostrategi et pistrinorum curatores personale munus ineunt.
Dig. 50. 4. 18. 13
Arcadius l. S. de mun. civil.
Defensores quoque, quos graeci syndicos appellant, et qui ad certam causam agendam vel defendendam eliguntur, laborem personalis muneris adgrediuntur.
Dig. 50. 4. 18. 14
Arcadius l. S. de mun. civil.