Latin · ~8 min
Lines 1.781-1.814
Justinian, Liber L 1.781-814
Not analysed yet
Qui maximos principes appellavit et causam propriam acturus romam profectus est: quoad cognitio finem accipiat, ab honoribus et civilibus muneribus apud suos excusatur.
Dig. 50. 5. 9pr.
Paulus 1 resp.
Eos, qui romae profitentur, proinde in patria sua excusari muneribus oportere, ac si in patria sua profiterentur.
Dig. 50. 5. 9. 1
Paulus 1 resp.
Paulus respondit privilegium frumentariis negotiatoribus concessum etiam ad honores excusandos pertinere.
Dig. 50. 5. 10pr.
Paulus 1 sent.
Ab his oneribus, quae possessionibus vel patrimonio indicuntur, nulla privilegia praestant vacationem.
Dig. 50. 5. 10. 1
Paulus 1 sent.
Corpus mensurarum frumenti iuxta annonam urbis habet vacationem: in provinciis non idem.
Dig. 50. 5. 10. 2
Paulus 1 sent.
Angariorum praestatio et recipiendi hospitis necessitas et militi et liberalium artium professoribus inter cetera remissa sunt.
Dig. 50. 5. 10. 3
Paulus 1 sent.
Auctis post appellationem medio tempore facultatibus paupertatis optentu non excusantur.
Dig. 50. 5. 10. 4
Paulus 1 sent.
Defensores rei publicae ab honoribus et muneribus eodem tempore vacant.
Dig. 50. 5. 11
Hermogenianus 1 iuris epit.
Sunt munera, quae rei proprie cohaerent, de quibus neque liberi neque aetas nec merita militiae nec ullum aliud privilegium iure tribuit excusationem: ut sit praediorum collatio viae sternendae, angariorumve exhibitio, hospitis suscipiendi munus (nam nec huius quisquam excusationem praeter eos, quibus principali beneficio concessum est, habet) et si qua sunt praeterea alia huiusmodi.
Dig. 50. 5. 12pr.
Paulus 1 sent.
Legato, qui publicum negotium tuitus sit, intra tempora vacationis praestituta rursum eiusdem negotii defensio mandari non potest.
Dig. 50. 5. 12. 1
Paulus 1 sent.
Comites praesidum et proconsulum procuratorumve caesaris a muneribus vel honoribus et tutelis vacant.
Dig. 50. 5. 13pr.
Ulpianus 23 ad ed.
Praetor eos, quoscumque intellegit operam dare non posse ad iudicandum, pollicetur se excusaturum: forte quod in perpetuum quis operam dare non potest, quod in eam valetudinem incidit, ut certum sit eum civilia officia subire non posse: aut si alio morbo laboret, ut suis rebus superesse non possit: vel si quid sacerdotium nancti sint, ut discedere ab eo sine religione non possint. nam et hi in perpetuum excusantur.