Latin · ~8 min
Lines 1.867-1.884
Justinian, Liber L 1.867-884
Not analysed yet
Dig. 50. 6. 6. 5
Callistratus 1 de cogn.
Divus hadrianus rescripsit immunitatem navium maritimarum dumtaxat habere, qui annonae urbis serviunt.
Dig. 50. 6. 6. 6
Callistratus 1 de cogn.
Licet in corpore naviculariorum quis sit, navem tamen vel naves non habeat nec omnia ei congruant, quae principalibus constitutionibus cauta sunt, non poterit privilegio naviculariis indulto uti. idque et divi fratres rescripserunt in haec verba: "ysan kai alloi tines epi profasei twn nauklyrwn kai ton siton kai elaion emporeuomenwn eis tyn agoran tou dymou tou hrwmaikou ontwn atelwn aciountes tas leitourgias diadidraskein, myte epipleontes myte to pleon meros tys ousias en tais nauklyriais kai tais emporiais exontes. afairevytw twn toioutwn hy ateleia".
Dig. 50. 6. 6. 7
Callistratus 1 de cogn.
Hoc circa vacationes dicendum est, ut, si ante quis ad munera municipalia vocatus sit, quam negotiari inciperet, vel antequam in collegium adsumeretur quod immunitatem pariat, vel antequam septuagenarius fieret. vel antequam publice profiteretur, vel antequam liberos susciperet, compellatur ad honorem gerendum.
Dig. 50. 6. 6. 8
Callistratus 1 de cogn.
Negotiatio pro incremento facultatium exercenda est. alioquin si quis maiore pecuniae suae parte negotiationem exercebit, rursus locuples factus in eadem quantitate negotiationis perseveraverit, tenebitur muneribus, sicuti locupletes, qui modica pecunia comparatis navibus muneribus se publicis subtrahere temptant: idque ita observandum epistula divi hadriani scripta est.
Dig. 50. 6. 6. 9
Callistratus 1 de cogn.
Divus quoque pius rescripsit, ut, quotiens de aliquo naviculario quaeratur, illud excutiatur, an effugiendorum munerum causa imaginem navicularii induat.
Dig. 50. 6. 6. 10
Callistratus 1 de cogn.
Conductores etiam vectigalium fisci necessitate subeundorum municipalium munerum non obstringuntur: idque ita observandum divi fratres rescripserunt. ex quo principali rescripto intellegi potest non honori conductorum datum, ne compellantur ad munera municipalia, sed ne extenuentur facultates eorum, quae subsignatae sint fisco. unde subsisti potest, an prohibendi sint a praeside vel procuratore caesaris etiam si ultro se offerant municipalibus muneribus: quod propius est defendere, nisi si paria fisco fecisse dicantur.