Latin · ~8 min
Lines 1.1044-1.1056
Justinian, Liber V 1.1044-1056
Not analysed yet
CJ. 5. 27. 12pr. : Imperator Justinianus
Cuidam, qui iustum filium habebat, nepos accessit naturalis: si nepotis nomen huiusmodi suboli legibus accommodandum est, quaerebatur. volebat enim tali naturali nepoti ex suo legitimo filio iam defuncto progenito totam suam substantiam relinquere, quasi sacris constitutionibus tantummodo in filiis naturalibus prohibentibus totum patrimonium sive quantam partem voluerit eis relinquere et certo fini partes eorum concludentibus. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 5. 27. 12. 1: Imperator Justinianus
Huiusmodi autem dubitatio et in alia specie ventilata est. quid enim, si ex naturali filio nepotem habet avus legitimum patri suo vel naturalem? <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 5. 27. 12. 2: Imperator Justinianus
In omnibus itaque talibus dubitationibus cum nulla legitima consequentia in huiusmodi personis custoditur, sed interventu subolis naturalis nihil ius legitimum subesse potest, ut necessitas relinquendi aliquid eis ex legibus immineat, liceat eis quantum voluerint suae substantiae in eos conferre, scilicet nulla legitima subole subsistente. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 5. 27. 12. 3: Imperator Justinianus
Filiis enim naturalibus relinqui constitutiones quantum voluerint ideo prohibuerunt, quia vitium paternum frenandum esse existimaverunt. in nepotibus autem non eadem observatio in praefatis speciebus custodienda est, ubi legitima minime suboles facit impedimentum. ea enim subsistente veterum constitutionum tenorem in naturalibus filiis statutum et in nepotes extendimus. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 5. 27. 12. 4: Imperator Justinianus
Sed haec in his tantummodo sancimus, in quibus voluntate aliquid consecuti sunt. iura etenim ab intestato in avi successionem nemini eorum penitus aperimus. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 5. 27. 12. 5: Imperator Justinianus
Et haec non solum eis accedere censemus a substantia avi paterni naturalis, sed etiam proavi vel eius cognationis, si quid saltem huiusmodi vocabuli in tam degeneres homines extendere maluerint. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 5. 28. 0. De tutela testamentaria.