Latin · ~10 min
Lines 1.1099-1.1115
Justinian, Liber V 1.1099-1115
Not analysed yet
CJ. 5. 30. 5. 3: Imperator Justinianus
Omnibus, quae de successionibus tam ingenuorum quam libertorum prioribus legibus disposita sunt, in suo robore duraturis nec aliquam imminutionem ex praesentis legis sanctione accepturis maxime in libertorum successionibus ne videantur ex eo, quod ad tutelae gravamen non veniunt, successionis emolumentum amittere. <a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ. 5. 31. 0. Qui petant tutores vel curatores.
CJ. 5. 31. 1: Imperator Antoninus
Admone adulescentem, adversus quem consistere vis, ut curatores sibi dari postulet, cum quibus secundum iuris formam consistas. qui si in petendis his cessabit ,potes tu competentem iudicem adire, ut in dandis curatoribus officio suo fungatur. *ant. a. chrysanthae. *<a 214 pp. ii non. febr. messala et sabino conss. >
CJ. 5. 31. 2: Imperator Antoninus
Patroni tui filii si eius aetatis sunt, ut res eorum per tutores administrari debeant, cura adire praetorem et nomina edere, ex quibus tutores constituantur, ne, si cessaveris, obsequii deserti periculum subeas. *ant. a. epaphrodito. *<a 214 pp. iii non. iul. messala et sabino conss. >
CJ. 5. 31. 3: Imperator Antoninus
In locum tutoris defuncti vel in perpetuum relegati alium dari tutorem filiis tuis idoneum ex eadem provincia ab iudice competente postula, qui secundum officium suum utilitatibus eorum providebit. *ant. a. atalantae. *<a 215 pp. iiii id. iul. laeto ii et cereale conss. >
CJ. 5. 31. 4: Imperator Antoninus
Si filiis debitoris tui non sunt necessarii, qui tutores petant, potes ipse curare, ut accipiant, per quos legitime defendantur. *ant. a. domnino. *<a 215 pp. iii id. iul. laeto ii et cereale conss. >
CJ. 5. 31. 5: Imperator Alexander Severus
Amita tutores petere filiis fratris sui non prohibetur. *alex. a. fuscianae. *<a 223 pp. v k. iul. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 5. 31. 6: Imperator Alexander Severus
Matris pietas instruere te potest, quos tutores filio tuo petere debes, sed et observare, ne quid secus quam oportet in re filii pupilli agatur. petendi autem filiis curatores necessitas matribus imposita non est, cum puberes minores anno vicesimo quinto ipsi sibi curatores, si res eorum exigit, petere debeant. *alex. a. otaciliae. *<a 224 pp. x k. oct. iuliano et crispino conss. >
CJ. 5. 31. 7: Imperator Gordianus
Admone eam, quae quondam pupilla tua fuit, cum eam non tantum viri potentem, sed etiam nupsisse proponas, ut sibi petat curatorem. quod si ea petere neglexerit, quo maturius possis rationes reddere administrationis, adito eo cuius super ea re notio est petere curatorem non vetaris. *gord. a. dionysio. *<a 239 pp. vi id. ian. gordiano a. et aviola conss. >