Latin · ~9 min
Lines 1.1161-1.1176
Justinian, Liber V 1.1161-1176
Not analysed yet
CJ. 5. 34. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Curatorem habenti neque adiungi nisi causa cognita nec in loco eius alium substitui non ante priore remoto ambigui iuris non est: teque afuturum damni, quod medio tempore negotiis pupillaribus contigit, esse succedaneum, cum actorem periculo tuo constituere debueris, nec iure magistratum in absentiam tuam alium creasse certum est. *diocl. et maxim. aa. et cc. florentino. *<a 294 pp. iii k. april. cc. conss. >
CJ. 5. 34. 11: Imperator Constantinus
In universis litibus placet non prius puberem iustam habere personam, nisi interposito decreto aut administrandi patrimonii gratia aut in litem fuerit curator datus, ut iuxta praecedentia nostrae pietatis statuta legitime initiatae litis agitata in iudiciis controversia finiatur. *const. a. et const. c. ad bassum pu. *<a 319 d. iiii id. oct. aquileiae constantino a. v et licinio c. conss. >
CJ. 5. 34. 12: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Curator adulescenti ordinatus post inchoatam litem non potest sub praetextu specialis curatoris a se nominati aut litem contestatam deserere aut ab administratione se subtrahere. *grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. *<a 381 d. iiii k. oct. constantinopoli eucher et syagrio conss. >
CJ. 5. 34. 13: Imperatores Honorius, Theodosius
Ne magistratuum ulterius procedat licentia, plenius designamus, ne patrimonialem colonum sive alium, qui privilegio ab hac nuncupatione defenditur, tutelae muneris adstringat officium. *honor. et theodos. aa. monaxio pu. *<a 409 d. . . . . . . . . . honorio viii et theodosio iii aa. conss. >
CJ. 5. 35. 0. Quando mulier tutelae officio fungi potest.
CJ. 5. 35. 1: Imperator Alexander Severus
Tutelam administrare virile munus est, et ultra sexum femineae infirmitatis tale officium est. *alex. a. otaciliae. *<a 224 pp. x k. oct. iuliano et crispino conss. >
CJ. 5. 35. 2pr. : Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Matres, quae amissis viris tutelam administrandorum negotiorum in liberos postulant, priusquam confirmatio officii talis in eas iure veniat, fateantur actis sacramento praestito ad alias se nuptias non venire. *valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. *<a 390 d. xii k. febr. mediolano valentiniano a. iiii et neoterio conss. >
CJ. 5. 35. 2. 1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Sane in optione huiuscemodi nulla cogitur, sed libera in condiciones quas praestituimus voluntate descendat: nam si malunt alia optare matrimonia, tutelas filiorum administrare non debent. <a 390 d. xii k. febr. mediolano valentiniano a. iiii et neoterio conss. >
CJ. 5. 35. 2. 2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius