Latin · ~9 min
Lines 1.1310-1.1320
Justinian, Liber V 1.1310-1320
Not analysed yet
CJ. 5. 37. 28. 3: Imperator Justinianus
Defensionem autem et nomen eius in hoc casu apertius declarantes, ne forte putaverint tutores vel curatores gravamen sibimet imponi, illam decernimus defensionem eos subire, quae non satisdatione pro eventu litis constituitur, sed ut tantummodo litem secundum legum ordinem pro pupillo vel adulto aliisque personis instruant, licentiam ex hac nostra auctoritate habentes sine decreto res quarum gubernationem gerunt pro cautela litis subsignare. <a 531 d. xii k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 5. 37. 28. 4: Imperator Justinianus
Omnem autem dubitationem pro defensione pupillorum et adultorum aliarumque personarum penitus amputantes sancimus omnes tutores vel curatores non alias creari, nisi prius cum aliis sollemnibus verbis, quae pro gubernatione rerum tam in gestis quam in cautionibus ab his conscribuntur, et hoc specialiter expresserint, quod omnimodo sine ulla dilatione defensionem pro pupillis et adultis aliisque supra memoratis personis subire eos necesse est. <a 531 d. xii k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 5. 37. 28. 5: Imperator Justinianus
Hisque adicimus nullam neque in hoc capitulo ambiguitatem relinquentes tutoribus et omnibus curatoribus licere fructus, sive qui ex reditibus praediorum colliguntur sive ex substantia personarum quarum gubernationem habent inventi fuerint, id est vinum et oleum et frumentum vel cuiuscumque speciei sunt, sine decreto distrahere iusto pretio, quod in his locis, in quibus venditio celebratur, tunc temporis noscitur obtinere, et quae ex venditione eorundem fructuum colliguntur pecuniae, cum alia pupillorum vel adultorum aliarumque personarum substantia administrentur. <a 531 d. xii k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 5. 38. 0. De periculo tutorum et curatorum.
CJ. 5. 38. 1: Imperator Alexander Severus
Et qui notitiae causa liberti tutores dantur, quamvis soli administrandorum negotiorum pupillorum sive adultorum facultatem interdum non accipiant propter tenuitatem sui patrimonii, periculo tamen omnes sunt obligati, sive ea, quae scire deberent ex utilitate eorum, tutores sive curatores dissimulaverunt aut fraudem aliquam adhibuerunt vel cum aliis participaverunt aut, cum suspectos facere deberent, in officio muneris vel obsequio debito cessaverunt. *alex. a. quinto. *<a 226 pp. viiii k. febr. alexandro a. ii et Marcello conss. >
CJ. 5. 38. 2: Imperator Alexander Severus
Ad eos, qui in alia provincia tutelam administrant, periculum administrationis ex persona tutorum, qui in alia provincia res pupilli gerunt, non porrigitur. *alex. a. saturo. *<a 226 pp. non. iul. alexandro a. ii et Marcello conss. >