Latin · ~9 min
Lines 1.136-1.147
Justinian, Liber V 1.136-147
Not analysed yet
CJ. 5. 3. 14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si consentiente matre sua sponsus filiae tuae mancipia donavit et his acceptis in dotem non aestimatis in matrimonio post decessit, mater eademque heres eius pretium offerens restitutionem eorum improbe recusat. *diocl. et maxim. aa. et cc. aureliae. *<>
CJ. 5. 3. 15pr. : Imperator Constantinus
Cum veterum sententia displiceat, quae donationes in sponsam nuptiis quoque non secutis decrevit valere, ea, quae largiendi animo inter sponsos et sponsas iure celebrantur, redigi ad huiusmodi condiciones iubemus, ut, sive adfinitatis coeundae causa sive non ita, vel in potestate patris degentes vel ullo modo proprii iuris constituti tamquam futuri causa matrimonii aliquid sibi ipsi vel consensu parentum mutuo largiantur, si quidem sponsus vel parens eius sortiri noluerit uxorem, id quod ab eo donatum fuerit nec repetatur traditum est, si quid apud donatorem resedit, ad sponsam et heredes eius submotis ambagibus transferatur. *const. a. ad maximum pu. *<a 319 d. xvii k. nov. constantino a. v et licinio c. conss. >
CJ. 5. 3. 15. 1: Imperator Constantinus
Quod si sponsa vel is in cuius agit potestate causam non contrahendi matrimonii praebuerit, tunc sponso eiusque heredibus sine aliqua deminutione per condictionem aut per utilem in rem actionem redhibeantur. <a 319 d. xvii k. nov. constantino a. v et licinio c. conss. >
CJ. 5. 3. 15. 2: Imperator Constantinus
Quae similiter observari oportet et si ex parte sponsae in sponsum donatio facta sit. <a 319 d. xvii k. nov. constantino a. v et licinio c. conss. >
CJ. 5. 3. 16pr. : Imperator Constantinus
Si ab sponso rebus sponsae donatis interveniente osculo ante nuptias hunc vel illam mori contigerit, dimidiam partem rerum donatarum ad superstitem pertinere praecipimus, dimidiam ad defuncti vel defunctae heredes, cuiuslibet gradus sint et quocumque iure successerint, ut donatio stare pro parte media et solvi pro parte media videatur: osculo vero non interveniente, sive sponsus sive sponsa obierit, totam infirmari donationem et donatori sponso vel heredibus eius restitui. *const. a. ad tiberianum vic. hispaniarum. *<a 336 d. id. iul. constantinopoli nepotiano et facundo conss. >
CJ. 5. 3. 16. 1: Imperator Constantinus
Quod si sponsa interveniente vel non interveniente osculo donationis titulo (quod raro accidit) fuerit aliquid sponso largita et ante nuptias hunc vel illam mori contigerit, omni donatione infirmata ad donatricem sponsam sive eius successores donatarum rerum dominium transferatur. <a 336 d. id. iul. constantinopoli nepotiano et facundo conss. >