Latin · ~11 min
Lines 1.1441-1.1457
Justinian, Liber V 1.1441-1457
Not analysed yet
CJ. 5. 50. 1pr. : Imperator Antoninus
Pupillus, si ei alimenta a tutore suo non praestantur, praesidem provinciae adeat, qui, ne in alimentorum praestatione mora fiat, partibus suis fungetur. *ant. a. faustino. *<a 215 pp. vi id. iul. romae laeto ii et cereale conss. >
CJ. 5. 50. 1. 1: Imperator Antoninus
Idem est et si de statu pupilli seu adulti et de bonis eius controversia pendeat. <a 215 pp. vi id. iul. romae laeto ii et cereale conss. >
CJ. 5. 50. 2pr. : Imperator Alexander Severus
Quod plerumque postulatur, ut arbitrio praetoris alimenta pro modo facultatum pupillis vel iuvenibus constituantur, pro officio suo hi qui aliena negotia gerunt, ne apud iudicem controversiam habeant, faciunt. *alex. a. aufidio. *<a 223 pp. non. dec. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 5. 50. 2. 1: Imperator Alexander Severus
Ceterum si bonus vir et innocens tutor arbitrio suo aluit pupillos (quod interdum etiam necesse est fieri, ne secreta patrimonii et suspectum aes alienum, quod melius est interim taceri quam, cum de modo bonorum quaeritur, ultro proferri et apud acta ius dicentis contra utilitatem pupillorum signari), non dubio accepto ferre debebunt ea, quae vir bonus arbitrabitur merito ad exhibitionem educationis ministeria studiaque erogata esse. <a 223 pp. non. dec. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 5. 50. 2. 2: Imperator Alexander Severus
Nec ferendus est iuvenis, qui, cum praesens esset studiisque eruditus atque alitus est, si ea per alium se consecutum non probet, sumptusque recuset, quasi vento vixerit aut nullo liberi hominis studio imbui meruerit. <a 223 pp. non. dec. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 5. 51. 0. Arbitrium tutelae.
CJ. 5. 51. 1: Imperator Antoninus
Cum tutelae administratae ratio a te peti coeperit, neque veritati neque iustis probationibus officit, quod (ut dicis) testator modum patrimonii sui verbis testamenti ampliavit vel minuit. *ant. a. leoni. *<a 212 pp. v k. oct. romae duobus aspris conss. >
CJ. 5. 51. 2: Imperator Antoninus
Nomina paternorum debitorum si idonea fuerunt initio susceptae tutelae et per latam culpam tutorum minus idonea tempore tutelae esse coeperunt, iudex qui super ea re datus fuerit dispiciet: et si palam dolo tutoris vel manifesta neglegentia cessatur, tutelae iudicio damnum, quod ex cessatione accidisset, pupillo praestandum esse statuere curabit. *ant. a. praesentino. *<a 213 pp. non. iul. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 5. 51. 3: Imperator Antoninus
Curator, qui post decretum praesidis, sublata pecunia, quae ad comparationem possessionis fuerat deposita, praedium sibi comparavit, elige, utrum malis in emptione tibi negotium eum gessisse, an, quia in usus suos conversae pecuniae sunt, legitimas usuras ab eo accipere: secundum quae iudex tutelae iudicio redditus partem religionis implebit. *ant. a. vitalio. *<a 215 pp. iii k. iul. romae laeto ii et cereale conss. >