Latin · ~9 min
Lines 1.1531-1.1548
Justinian, Liber V 1.1531-1548
Not analysed yet
CJ. 5. 55. 0. Si tutor non gesserit.
CJ. 5. 55. 1pr. : Imperator Alexander Severus
Certum est non solum eos qui gesserunt, sed etiam qui gerere debuerunt tutelam teneri etiam in ea, quae a contutoribus servari non potuerunt, si modo, cum suspectos facere deberent, id officium omiserunt. *alex. a. zotico. *<a 223 pp. prid. id. mai. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 5. 55. 1. 1: Imperator Alexander Severus
Tu autem, etsi contra patronum tuum famosam actionem instituere non potuisti, providere tamen, ne quid tutelae deesset, necessariis postulationibus apud eum, cuius de ea re iurisdictio fuit, potuisti. <a 223 pp. prid. id. mai. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 5. 55. 2: Imperator Alexander Severus
Qui se non immiscuerunt tutelae vel curae, ex persona eorum, qui gesserunt et idonei sunt, non onerantur. si qua vero sunt, quae, cum geri debuerunt, omissa sunt, latae culpae ratio omnes aequaliter tenet. *alex. a. . To. *<a 224 pp. viii k. mai. iuliano et crispino conss. >
CJ. 5. 56. 0. De usuris pupillaribus.
CJ. 5. 56. 1: Imperator Antoninus
Tutorem vel curatorem pecuniae, quam in usus suos convertit, legitimas usuras praestare debere olim placuit. *ant. a. praesentino. *<a 213 pp. non. iun. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 5. 56. 2: Imperator Alexander Severus
Eius, quod ex causa tutelae debetur, usuras praestari oportere dubium non est, quamvis aliis pro participe muneris necessitas solutionis inrogetur, quia id non alias contingit, quam si cessatio contutoris in suspecto faciendo imputari possit. *alex. a. ampliato. *<a 224 pp. xiii k. iul. iuliano et crispino conss. >
CJ. 5. 56. 3: Imperator Alexander Severus
Si pecuniam pupillarem neque idoneis hominibus credere neque in emptionem possessionum convertere potuisti, non ignorabit iudex usuras eius a te exigi non oportere. *alex. a. vitalio. *<a 228 pp. id. april. modesto et probo conss. >
CJ. 5. 56. 4pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pupillus agere vobiscum actione tutelae compelli non potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio. *<a 294 pp. iii id. febr. sirmi cc. conss. >
CJ. 5. 56. 4. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Verum adversus futuram calumniam et ut, si quid ei debetis, cursus eius inhibeatur usurarum, denuntiationibus frequenter interpositis ad iudicium eum provocate ac, si rem dissimulatione proferat, actis apud praesidem provinciae factis voluntatis vestrae rationem declarate: quo facto tam vobis ipsis quam securitati filiorum vestrorum consulatis. <a 294 pp. iii id. febr. sirmi cc. conss. >