Latin · ~10 min
Lines 1.1637-1.1654
Justinian, Liber V 1.1637-1654
Not analysed yet
CJ. 5. 62. 14pr. : Imperator Gordianus
Severiter praeses provinciae exsequetur, si animadverterit avunculum tuum propterea nominari tutorem, ut metu eiusmodi creationis a magistratibus iniuriam redimat. *gord. a. heraclidae. *<a 239 pp. id. sept. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 5. 62. 14. 1: Imperator Gordianus
Quin etiam si aliqua ei excusatio competit et non alia causa nominatus est, quam ut lite fatigetur, quod in eam rem absumptum fuerit, is qui eum nominavit iuxta formam constitutionum ei reddere cogetur. <a 239 pp. id. sept. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 5. 62. 15: Imperator Gordianus
Quamquam in tutela detentus eo, quod excusatio quam obiciebas non est admissa, provocationis auxilium flagitares et in medio tempore hi quorum meministi in adulta aetate agere coeperunt, tamen non eo minus causa interpositae provocationis propter periculum administrationis eius temporis iudiciorum more examinanda est. *gord. a. tauro. *<a 243 pp. viii k. nov. arriano et papo conss. >
CJ. 5. 62. 16: Imperator Philippus
Si, ut adlegas, his tutor datus es, cum quibus disceptationem hereditatis tibi esse proponis, et tempora antiquitus excusationibus praestituta etiam nunc opitulantur, adire praesidem provinciae potes, formae super ea re statutorum principalium obtemperari pro sua gravitate iussurum. *philipp. a. theodoto. *<a 244 pp. x k. aug. peregrino et aemiliano conss. >
CJ. 5. 62. 17: Imperatores valer. ,gallien.
Licet orationis sub divo marco habitae verba deficiant, is tamen, qui post contractas nuptias nurui suae curator datur, excusare se debet, ne manifestam sententiam eius offendat et labem pudoris contrahat. *valer. et gallien. aa. epagatho. *<a 265 d. vi id. ian. valeriano ii et lucillo conss. >
CJ. 5. 62. 18pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Tutores nominatos appellationem interponere necesse non habere certissimi iuris est. *diocl. et maxim. aa. et cc. sabino. *<a 294 d. non. april. cc. conss. >
CJ. 5. 62. 18. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quapropter, licet non appellasti, si quam te excusationem habere confidis, intra tempus, quod divi marci constitutione praescriptum est, hac apud praesidem provinciae uti non prohiberis. <a 294 d. non. april. cc. conss. >
CJ. 5. 62. 18. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nam quod omnium bonorum patrem pupilli usum fructum reliquisse quondam uxori suae proponis, ad excusandos vos a tutela non est idoneum. <a 294 d. non. april. cc. conss. >
CJ. 5. 62. 19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Inusitatam rem desideras, de tutela filii te dimitti postulans, quod te posse contrario tutelae iudicio matrem eius convenire contendis. *diocl. et maxim. aa. et cc. dionysio. *<a 294 sine die et conss. >