Latin · ~10 min
Lines 1.1684-1.1705
Justinian, Liber V 1.1684-1705
Not analysed yet
CJ. 5. 65. 1: Imperator Antoninus
Qui causaria missione sacramento post viginti stipendia solvuntur, et integram famam retinent et ad publica privilegia veteranis concessa pertinent. *ant. a. saturnino. *<a 213 pp. vii id. aug. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 5. 65. 2: Imperator Gordianus
Quod placuit veteranos tantummodo conveterani filiorum seu militum, et quidem unam tutelam seu curam eodem tempore administrare compelli, eo pertinet, ut, si aliis dati fuerint, intra sollemnia tempora causas excusationis apud competentem iudicem deferant. *gord. a. celeri veterano. *<a 239 pp. iii k. iul. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 5. 66. 0. Qui numero liberorum se excusant.
CJ. 5. 66. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Qui ad tutelam vel curam vocantur, romae quidem trium liberorum incolumium numero, quorum etiam status non ambigitur, in italia vero quattuor, in provinciis autem quinque habent excusationem. *sev. et ant. aa. claudio herodiano. *<a 203 pp. non. april. geta et plautiano conss. >
CJ. 5. 66. 2: Imperator Antoninus
Neque filia amissa in numero prodest ad declinanda municipalia munera neque nepotes numerantur, quorum pater superest, cum suo nomine patri prosunt. *ant. a. Marcello. *<a 213 d. id. iun. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 5. 67. 0. Qui aetate.
CJ. 5. 67. 1: Imperator Philippus
Pater tuus si maior est annis septuaginta, ad tutelam seu curam devocatus excusare se sollemniter potest. *philipp. a. et philipp. c. severo. *<a 246 pp. xiii k. april. praesente et albino conss. >
CJ. 5. 68. 0. Qui morbo.
CJ. 5. 68. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Luminibus captus aut surdus aut mutus aut furiosus aut perpetua valitudine tentus tutelae seu curationis excusationem habent. *sev. et ant. aa. sabino. *<a 204 pp. v id. sept. cilone et libone conss. >
CJ. 5. 69. 0. Qui numero tutelarum.
CJ. 5. 69. 1pr. : Imperatores Severus, Antoninus
Si tres tutelas vel curas eodem tempore non defunctorie susceptas administras, onere quartae tutelae vel curationis pupillorum seu adulescentium non gravaberis. *sev. et ant. aa. pompeiano. *<a 205 pp. iiii id. oct. antonino a. ii et geta ii conss. >
CJ. 5. 69. 1. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Finito autem officio pubertate pupillorum vel aetate adulescentium aliae substitui possunt, licet nondum ratio tutelae sive curae administratae reddita sit. <a 205 pp. iiii id. oct. antonino a. ii et geta ii conss. >
CJ. 5. 69. 1. 2: Imperatores Severus, Antoninus
Sed imperfectae diversae species vacationis, licet permixtae, ad excusationem non proficiunt. scire igitur debes eum, qui duos filios habet et duas tutelas administrat, excusationem non mereri. <a 205 pp. iiii id. oct. antonino a. ii et geta ii conss. >