Latin · ~10 min
Lines 1.1788-1.1803
Justinian, Liber V 1.1788-1803
Not analysed yet
CJ. 5. 71. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Praediorum, quae sine decreto alienata sunt, dominium tibi persequenti praeses opem feret. apud quem si illuxerit non universa pretia, quae curatori tuo data sunt, in patrimonium tuum processisse, pro ea dumtaxat pecuniae parte conveniri te permittit, quam in facultates tuas erogatam esse constiterit. *diocl. et maxim. aa. grato. *<a 290 pp. v id. aug. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 5. 71. 11pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si quidem sine decreto minor annis patronus tuus rusticum praedium venumdedit, supervacuum est de vili pretio tractare, cum senatus consulti auctoritas retento dominio alienandi viam obstruxerit. *diocl. et maxim. aa. trophimo. *<a 290 pp. xii k. dec. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 5. 71. 11. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si vero iure interposito decreto venditionem vili pretio eius possessionis, cuius vires ignorabat, fecit, iuxta perpetui edicti auctoritatem in integrum restitutio causa cognita ei praebetur. <a 290 pp. xii k. dec. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 5. 71. 12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ob aes alienum tantum causa cognita praesidali decreto praedium rusticum minoris provinciale distrahi permittitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. leontio. *<a 293 s. prid. k. mai. heracliae aa. conss. >
CJ. 5. 71. 13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Etiam vectigale vel patrimoniale sive emphyteuticum praedium sine decreto praesidis distrahi non licet. *diocl. et maxim. aa. et cc. zenonillae. *<a 293 s. viii k. sept. sirmi aa. conss. >
CJ. 5. 71. 14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Utere viri prudentissimi papiniani responso ceterorumque, quorum precibus fecisti mentionem, sententiis ac doli mali exceptionem oppone, pretium ob eorum debitum solutum probans, si sortem cum usuris, quae fisco deberentur, pupilli non offerentes fundos provinciales citra decretum praesidis venumdatos cum fructibus petant. *diocl. et maxim. aa. et cc. frontoni. *<a 293 s. xviii k. dec. aa. conss. >
CJ. 5. 71. 15: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si minor viginti quinque annis praedium rusticum, cum aliud deberes, sine decreto in solutum dedisti, dominium a te discedere non permisit senatus consulti auctoritas. *diocl. et maxim. aa. et cc. sabinae. *<a 293 s. viii k. dec. aa. conss. >
CJ. 5. 71. 16pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si praedium rusticum vel suburbanum, quod ab urbanis non loco, sed qualitate secernitur, in pupillari aetate constituta tutore auctore vel adulta sine decreto praesidis provinciae in qua situm est venumdedisti, secundum sententiam senatus consulti dominium eius sive ius a te discedere non potuit, sed vindicationem eius et fructuum, vel his non existentibus condictionem competere constitit. *diocl. et maxim. aa. et cc. eutychiae. *<a 294 s. vi id. april. anchialo cc. conss. >