Latin · ~9 min
Lines 1.298-1.313
Justinian, Liber V 1.298-313
Not analysed yet
CJ. 5. 5. 3. 2: Imperator Constantinus
Quod si actores vel procuratores loci, in quo flagitium admissum est, fuerunt conscii vel compertum facinus promere noluerunt, metallo eos convenit implicari. <a 319 d. k. iul. aquileiae constantino a. v et licinio c. conss. >
CJ. 5. 5. 3. 3: Imperator Constantinus
Si vero dominus hoc fieri permisit vel postea cognitum celavit, si quidem in agro id factum est, fundus cum mancipiis et pecoribus ceterisque rebus. quae cultui rustico sustinentur, fisci viribus vindicetur: si vero in civitate id factum est, dimidiam bonorum omnium partem praecipimus confiscari poenam augentes, quoniam intra domesticos parietes scelus admissum est, quod noluit mox cognitum publicare. <a 319 d. k. iul. aquileiae constantino a. v et licinio c. conss. >
CJ. 5. 5. 4pr. : Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Qui contra legum praecepta vel contra mandata constitutionesque principum nuptias forte contraxerit, nihil ex eodem matrimonio, sive ante nuptias donatum sive deinceps quoquo modo datum fuerit, consequatur, idque totum, quod ab alterius liberalitate in alterum processerit, ut indigno indignaeve sublatum fisco vindicari sancimus: *valentin. theodos. et arcad. aaa. ad andromachum com. rer. privat. *<d. vii k. mart. >
CJ. 5. 5. 4. 1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Exceptis tam feminis quam viris, qui aut errore acrissimo, non adfectato insimulatove, neque ex causa vili decepti sunt aut aetatis lubrico lapsi. <d. vii k. mart. >
CJ. 5. 5. 4. 2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Quos tamen ita demum legis nostrae laqueis eximi placuit, si aut errore comperto ,aut ubi ad legitimos pervenerint annos, coniunctionem huiuscemodi sine ulla recrastinatione diremerint. <d. vii k. mart. >
CJ. 5. 5. 5: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Fratris uxorem ducendi vel duabus sororibus coniungendi penitus licentiam submovemus, nec dissoluto quocumque modo coniugio. *valentin. theodos. et arcad. aaa. cynegio pp. *<a 393 d. . . . k. dec. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. >
CJ. 5. 5. 6pr. : Imperatores Arcadius, Honorius
Si quis incesti vetitique coniugii sese nuptiis funestavit, proprias quamdiu vixerit teneat facultates, sed neque uxorem neque filios ex ea editos habere credatur. *arcad. et honor. aa. eutychiano pp. *<a 396 d. vi id. dec. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. >
CJ. 5. 5. 6. 1: Imperatores Arcadius, Honorius
Nihil prorsus praedictis nec per interpositam quidem personam vel donet superstes vel mortuus derelinquat. <a 396 d. vi id. dec. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. >