Latin · ~11 min
Lines 1.426-1.435
Justinian, Liber V 1.426-435
Not analysed yet
CJ. 5. 9. 6. 2: Imperatores Leo, Anthemius
Sin vero non aequis portionibus ad eosdem liberos memoratae transierint facultates, tunc quoque non liceat plus eorum novercae vel vitrico testantem relinquere vel donare seu dotis vel ante nuptias donationis titulo conferre, quam filius vel filia habet, cui minor portio ultima voluntate derelicta vel data fuerit aut donata, ita tamen, ut quarta pars, quae isdem liberis debetur ex legibus, nullo modo minuatur nisi ex his causis, quae de inofficioso excludunt querellas. <a 472 d. Ii. K.Mart. Marciano cons. >
CJ. 5. 9. 6. 3: Imperatores Leo, Anthemius
Quam observationem in personis etiam avi et aviae, proavi et proaviae, nepotum vel neptum, item pronepotum vel proneptum, sive in potestate sive emancipati emancipataeve sint, ex paterna vel materna linea venientibus, custodiri censemus. sin vero plus quam statutum est aliquid novercae vel vitrico relictum vel donatum aut datum fuerit, id quod plus relictum vel donatum aut datum fuerit, tamquam non scriptum neque derelictum vel donatum aut datum ad liberorum personas deferri et inter eas dividi iubemus: omni circumscriptione, si qua per interpositam personam vel alio quocumque modo fuerit excogitata, cessante. <a 472 d. Ii. K.Mart. Marciano cons. >
CJ. 5. 9. 6. 4: Imperatores Leo, Anthemius
His illud adiungimus, ut mulier in his casibus, in quibus ante nuptias donationes, ceteras etiam res a marito ad se devolutas secundum priorum legum statuta liberis communibus ut paternas servare compellitur (hoc est ubi morte mariti matrimonio dissoluto ad alias nuptias venerit), immobilium rerum et mancipiorum annonarumque civilium usu fructu dumtaxat vitae suae temporibus potiatur, alienatione earum penitus interdicta: <a 472 d. Ii. K.Mart. Marciano cons. >
CJ. 5. 9. 6. 5: Imperatores Leo, Anthemius
Mobilium vero rerum, iustis pretiis aestimatione habita per eos, quos utraque pars elegerit, arbitros iudicaturos interposito sacramento, simili modo usum fructum habeat, si idoneam fideiussionem praebuerit, quod easdem res mobiles vel earum pretium filiis et filiabus ex eodem matrimonio procreatis vel post mortem eorum nepotibus et neptibus ex isdem liberis procreatis, sive omnibus vel uno unave superstite mori contigerit, secundum legum modum restituat: <a 472 d. Ii. K.Mart. Marciano cons. >
CJ. 5. 9. 6. 6: Imperatores Leo, Anthemius
Vel certe si fideiussiones idoneas praestare distulerit aut nequiverit, praedictae res mobiles necdum matri a liberis traditae apud eosdem manebunt: solutae vero eidem matri vel ab eadem detentae restituentur liberis, si tamen ab his fideiussio idonea matri fuerit oblata, qua caveri debet, quod eidem superstiti pro usu fructu earundem rerum mobilium vel pretio, quo taxatae sunt, usurarum nomine centesimae partem tertiam annuis quibusque temporibus praestare non differant, ita ut in eadem fideiussione hoc quoque caveatur, quod a filiis filiabusque et ex his genitis liberis, si ante eandem matrem omnes eos obire contigerit, omnes res praedictae mobiles secundum legum moderationem matri, ut ad eandem lucrum redeat luctuosum, restituentur. <a 472 d. Ii. K.Mart. Marciano cons. >