Latin · ~9 min
Lines 1.524-1.534
Justinian, Liber V 1.524-534
Not analysed yet
Quotiens res aestimatae in dotem dantur, maritus dominium consecutus summae velut pretii debitor efficitur. si itaque non convenit, ut soluto matrimonio res restituerentur et iure aestimatae sunt, retinebit eas, si pecuniam tibi offerat. *alex. a. statiae. *<a 226 d. Iii id. April. Alexandro a. ii et Marcello conss. >
CJ. 5. 12. 6: Imperator Alexander Severus
Avia tua eorum, quae pro filia tua in dotem dedit, etsi verborum obligatio non intercessit, actionem ex fide conventionis ad te, si heres extitisti, transmittere potuit. nec enim eadem causa est patris et matris paciscentium, quippe matris pactum actionem praescriptis verbis constituit, patris dotis actionem profecticiae nomine competentem conventione simplici minime creditur innovare. *alex. a. sulpicio. *<a 236 d. Iii id febr. Maximino a. et africano conss. >
CJ. 5. 12. 7: Imperator Gordianus
Cum a socero tuo pro uxore dos tibi daretur, si ea in stipulationem deducta non est sub tempore dationis, sed postea, socer tuus tecum paciscendo, si id non ex voluntate filiae suae fecit, condicionem eius laedere non potuit. quandoque enim sola de dote experiens id pactum non debere ad sui dispendium operari de iure defenditur. *gord. a. marco. *<a 238 pp. d. k. octobribus pio et pontiano conss. >
CJ. 5. 12. 8: Imperator Gordianus
Etiamsi non dotem reddi sibi mater, sed ea, quae in dotem data sunt, ut eam sequerentur vel ad se pertineant in matrimonio defuncta filia, stipulata sit, durante matrimonio filia decedente actionem ex stipulatu videri quaesitam aequissimum esse iudicamus. cui consequens est, ut etiam id, quod additamenti causa in dotem datum est, eadem actione repetatur. *gord. a. agrippinae. *<a 240 pp. K.Febr. sabino et venusto conss. >
CJ. 5. 12. 9: Imperator dec.
Dotis tuae potiorem causam magis esse convenit quam rei publicae, cui postea idem maritus obnoxius factus est. *dec. a. et dec. c. urbicanae. *<a 250 pp. vi id iun. decio a. et grato conss. >
CJ. 5. 12. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum dotem te aestimatam accepisse profitearis, apparet iure communi per pactum quod doti insertum est formato contractu ex empto actionem esse. quis enim dubitet aestimationem a te mulieri deberi, cum periculo tuo res deteriores fiant vel augmenta lucro tuo recipiantur? *diocl. et maxim. aa. ingenuo. *<a 286 pp. xii k. Mai. maximo ii et aquilino conss. >