Latin · ~10 min
Lines 1.551-1.564
Justinian, Liber V 1.551-564
Not analysed yet
CJ. 5. 12. 19pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum patrem pro filia dotem tibi dantem, si post suam mortem in matrimonio constituta rebus humanis eadem eximatur, partem dimidiam dotis ammiae reddi pactum proponas, post vero testamento facto cum aliis etiam ammiam heredem scripsisse nec ammiam quicquam ex stipulatu petere velle sanxisse, si quidem hanc sibi reddi secundum fidem pacti stipulatam ammiam non probetur, ex alieno pacto nec prorsus ei ulla competit actio. *diocl. et maxim. aa. et cc. achilli. *<a 294 d. xiii k. febr. sirmi cc. conss. >
CJ. 5. 12. 19. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si vero ex verborum conceptione sibi quaesivit obligationem ac tibi testatorem prospexisse probetur, contra eam ex stipulatu post eventum condicionis petentem, quatenus accepit ex defuncti voluntate quae fuit stipulata, exceptione (salva falcidia) uti potes. <a 294 d. xiii k. febr. sirmi cc. conss. >
CJ. 5. 12. 20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pro oneribus matrimonii mariti lucro fructus dotis totius esse, quos ipse cepit, vel, si uxori capere donationis causa permisit, eum in quantum locupletior facta est posse agere manifestissimi iuris est. *diocl. et maxim. aa. et cc. tiberio. *<a 294 d. V k. Sirmimai. cc. conss. >
CJ. 5. 12. 21: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si inter virum et uxorem pactum sit interpositum, ut, si matrimonium intra quinquennii forte tempora quoquo modo esset dissolutum, species aestimatae doti datae pretiis quibus aestimatae sunt redderentur, manifestum est non pretia specierum dari, sed ipsas species debere restitui, cum in placido specierum reddendarum idcirco pretiorum nomen videatur adnexum, ne, si species aliqua deminuta fuisset aut perdita, alio pretio quam quo taxata fuerat posceretur. *diocl. et maxim. aa. et cc. ad geminum. *<a 294 d. Non.Aug. Agrippinae cc. Conss. >
CJ. 5. 12. 22: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Rem, quam pater in dotem genero pro filia dedit nec recepit, alienare non potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. polybianae. *<a 294 d. V k. Oct. Isdem cc. Conss. >
CJ. 5. 12. 23: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si praedium uxor tua dotale venumdedit, sponte nec ne contractum habuerit, nihil interest, cum rei tibi quaesitae dominium auferre nolenti minime potuerit. *diocl. et maxim. aa. et cc. diogeni. *<a 294 d. v k. oct. Viminaci cc. conss. >
CJ. 5. 12. 24: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si dotem marito libertae vestrae dedistis nec eam reddi soluto matrimonio vobis in continenti pacto vel stipulatione prospexistis, hanc culpa uxoris dissoluto matrimonio penes maritum remansisse constitit, licet eam ingratam circa vos fuisse ostenderitis. *diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio et lysimacho. *<a 294 d. Vi k. Nov. Antiochiae cc. Cc. conss. >