Latin · ~8 min
Lines 1.731-1.742
Justinian, Liber V 1.731-742
Not analysed yet
CJ. 5. 14. 11. 3: Imperator Justinianus
Antea enim habeat ipsa mulier facultatem, si voluerit, sive per maritum sive per alias personas easdem movere actiones et suas pecunias percipere et ipsas cautiones a marito recipere, securitate ei competente facienda. <a 530 d. k. nov. lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 5. 14. 11. 4: Imperator Justinianus
Dum autem apud maritum remanent eaedem cautiones, et dolum et diligentiam maritus circa eas praestare debet, qualem circa suas res habere invenitur ne ex eius malignitate vel desidia aliqua mulieri accedat iactura. quod si evenerit, ipse eandem de proprio resarcire compelletur. <a 530 d. k. nov. lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 5. 15. 0. De dote cauta et non numerata.
CJ. 5. 15. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Dotem numeratio, non scriptura dotalis instrumenti facit: et ideo non ignoras ita demum ad petitionem dotis admitti te posse, si dotem a te re ipsa datam probatura es. *sev. et ant. aa. dionysiae. *<a 204 d. Xiii k. aug. Cilone et libone conss. >
CJ. 5. 15. 2: Imperator Alexander Severus
Quod de suo maritus constante matrimonio donandi animo in dotem adscripsit, si eandem donationem legitime confectam non revocavit, qui incrementum doti dedit, et durante matrimonio mortem obiit, ab heredibus mariti, quatenus interposita liberalitas munita est, peti potest. *alex. a. papinianae. *<a 229 pp. non. dec. alexandro a. Iii et dione conss. >
CJ. 5. 15. 3: Imperator Justinianus
In dotibus, quas datas esse dotalibus instrumentis conscribi moris est, cum adhuc nulla datio, sed pollicitatio tantum subsecuta sit, liceat non numeratae pecuniae exceptionem opponere non solum marito contra uxorem vel heredes eius morte mulieris vel repudio dissoluto matrimonio, sed etiam heredibus mariti, cuius morte dissolutum est matrimonium, socero etiam vel eius heredibus, si cum filio suo dotem suscepisse dotalibus instrumentis scriptum sit, omnique personae, quam dotem suscepisse una cum marito conscribitur, et eius similiter heredibus, ita tamen, ut intra annum tantum continuum a morte mariti vel mulieris vel missione repudii computandum ea licentia detur. *iust. a. menae pp. *<a 528 d. K. iun. dn. iustiniano a. Ii cons. >
CJ. 5. 16. 0. De donationibus inter virum et uxorem et a parentibus in liberos factis et de ratihabitione.