Latin · ~10 min
Lines 1.974-1.983
Justinian, Liber V 1.974-983
Not analysed yet
CJ. 5. 27. 3. 2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod si alterutram regalium civitatum patriam sortiatur, sit ei liberum susceptam ex inaequali coniugio subolem cuiuscumque civitatis decurionibus immiscere, dummodo civitas quae eligitur totius provinciae teneat principatum. indignum est enim, ut, qui sacratissimae urbis ubere gloriatur, naturales suos non illustris ordine civitatis illuminet. <a 443 d. xvii k. ian. constantinopoli post consulatum eudoxii et dioscori. >
CJ. 5. 27. 3. 3: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Haec sive postrema definiat sive donationem cuiuslibet quantitatis in liberos naturales pater conferat: et quod de subeunda sorte curiali seu testamento seu actorum fide constituat, ita ratum esse stabiliterque volumus observari, ut, sive abstinendo hereditatibus sive abdicando donationes naturales liberi curialem voluerint evitare fortunam posteaque paternarum opum vel in solidum vel ex parte reperti fuerint possessores, licet eas alienaverint, omnimodo ad condicionem, in qua pater eos amplificatis opibus esse voluit, etiam inviti cogantur accedere. <a 443 d. xvii k. ian. constantinopoli post consulatum eudoxii et dioscori. >
CJ. 5. 27. 3. 4: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Et si filiam naturalem vel filias habuit et eam vel eas curiali vel curialibus civitatis, ex qua oriundus est vel sub qua vicus vel possessio unde oritur consistit, vel eius civitatis, quae principatum totius provinciae tenet, matrimonio collocavit, haec eadem et in persona eius vel earum ad exemplum marium obtinebunt. <a 443 d. xvii k. ian. constantinopoli post consulatum eudoxii et dioscori. >
CJ. 5. 27. 3. 5: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quid enim interest, utrum per filios an per generos commoditatibus civitatum consuletur, et utrum novos lex faciat curiales, an foveat quos invenit? <a 443 d. xvii k. ian. constantinopoli post consulatum eudoxii et dioscori. >
CJ. 5. 27. 4pr. : Imperatores Leo, Anthemius
Quoniam desideria morientium ex arbitrio viventium non sine iusta ratione colligimus, et is, qui naturalem filium habens hortantibus legibus ultro ad instar legitimi filii municipalibus eum voluit adgregare muneribus et donare patriae principalem, manifestavit notumque fecit sine dubio professione certissima facultatum suarum omnium elegisse se adfectione debita successorem, cum certe huiusmodi personis adeo sacratissima constitutione subventum sit, ut nec renuntiandi eis aut alienandi vel repudiandi paternas hereditates aut donationes in fraudem curiae concedatur facultas, sed muneribus patriae susceptis patrimonia subire cogantur, nullam e diverso calumniantium vocem penitus patiemur admitti, sed ips um philocalum et paternorum bonorum omnium ab intestato heredem et bostrenae civitatis curiae principalem iniuncta vel iniungenda sibi munera subire ex eoque genitos vel nascendos filios similiter paternae condicioni subiacere praecipimus. *leo et anthem. aa. armasio pp. *<a 470 d. k. ian. constantinopoli iordane et severo conss. >