Latin · ~7 min
Lines 1.471-1.497
Justinian, Liber VI 1.471-497
Not analysed yet
Sive peculiari nomine servus emerit sive non.
Dig. 6. 2. 11pr.
Ulpianus 16 ad ed.
Si ego emi et mea voluntate alii res sit tradita, imperator severus rescripsit publicianam illi dandam.
Dig. 6. 2. 11. 1
Ulpianus 16 ad ed.
Si de usu fructu agatur tradito, publiciana datur: itemque servitutibus urbanorum praediorum per traditionem constitutis vel per patientiam (forte si per domum quis suam passus est aquae ductum transduci): item rusticorum, nam et hic traditionem et patientiam tuendam constat.
Dig. 6. 2. 11. 2
Ulpianus 16 ad ed.
Partus ancillae furtivae, qui apud bonae fidei emptorem conceptus est, per hanc actionem petendus est, etiamsi ab eo qui emit possessus non est. sed heres furis hanc actionem non habet, quia vitiorum defuncti successor est.
Dig. 6. 2. 11. 3
Ulpianus 16 ad ed.
Interdum tamen, licet furtiva mater distracta non sit, sed donata ignoranti mihi et apud me conceperit et pepererit, competit mihi in partu publiciana, ut iulianus ait, si modo eo tempore, quo experiar, furtivam matrem ignorem.
Dig. 6. 2. 11. 4
Ulpianus 16 ad ed.
Idem iulianus generaliter dicit, ex qua causa matrem usucapere possem, si furtiva non esset, ex ea causa partum me usucapere, si furtivam esse matrem ignorabam: ex omnibus igitur causis publicianam habebo.
Dig. 6. 2. 11. 5
Ulpianus 16 ad ed.
Idem est et si ex partu partus est et si non natus, sed post mortem matris exsecto ventre eius extractus est, ut et pomponius libro quadragensimo scripsit.
Dig. 6. 2. 11. 6
Ulpianus 16 ad ed.
Idem ait aedibus emptis, si fuerint dirutae, ea quae aedificio accesserunt huiusmodi actione petenda.
Dig. 6. 2. 11. 7
Ulpianus 16 ad ed.
Quod tamen per alluvionem fundo accessit, simile fit ei cui accedit: et ideo si ipse fundus publiciana peti non potest, non hoc petetur, si autem potest, et ad partem, quae per alluvionem accessit: et ita pomponius scribit.
Dig. 6. 2. 11. 8
Ulpianus 16 ad ed.