Latin · ~9 min
Lines 1.1044-1.1059
Justinian, Liber VI 1.1044-1059
Not analysed yet
CJ. 6. 35. 3: Imperator Alexander Severus
Si ea quaestio infertur filiis eius, quam consobrinam tuam dicis, quod tabulae testamenti patris eorum, qui a familia interfectus dicebatur, priusquam quaestio de servis haberetur, apertae et recitatae sunt, propter amplissimi ordinis consultum hereditas a fisco vindicatur et ideo agi causa apud procuratorem meum debet, quia non eo tempore pupilli fuerunt. *alex. a. antiochiano. *<a 222 pp. Ii non. April. Alexandro a. cons. >
CJ. 6. 35. 4: Imperator Alexander Severus
Hereditas in testamento data per epistulam vel codicillos adimi non potuit. quia tamen testatrix voluntatem suam non mereri unum ex heredibus declaraverat, merito eius portio non iure ad alium translata fisco vindicata est. libertates autem in eadem epistula datae peti poterunt. *alex. a. philomuso. *<a 223 pp. Ii k. Dec. Maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 6. 35. 5: Imperator Alexander Severus
Non oportet ut indignis heredibus successiones auferri praetextu, quod in sepultura supremis defunctorum obtemperatum non fuisset. *alex. a. tyranno. *<a 224 pp. vii id. mart. iuliano et crispino conss. >
CJ. 6. 35. 6pr. : Imperator Alexander Severus
Minoribus quinque et viginti annis heredibus non obesse crimen inultae mortis placuit. *alex. a. venusto et clementino. *<a 229 pp. Xv k. Iul. Alexandro a. iii et dione conss. >
CJ. 6. 35. 6. 1: Imperator Alexander Severus
Cum autem vos etiam accusationem pertulisse et quosdam ex reis punitos proponatis, licet is qui mandasse caedem dicitur provocaverit, vereri non debetis, ne quam hereditatis paternae a fisco meo quaestionem patiamini. convenit enim pietati vestrae respondere causam appellationis reddenti. <a 229 pp. Xv k. Iul. Alexandro a. iii et dione conss. >
CJ. 6. 35. 6. 2: Imperator Alexander Severus
Quod si maioris aetatis fuissetis, etiam ex necessitate provocationis certamen implere deberetis, ut possitis adire hereditatem. <a 229 pp. Xv k. Iul. Alexandro a. iii et dione conss. >
CJ. 6. 35. 7: Imperator Alexander Severus
Si ideo ultio necis testatoris non est desiderata, quia caedis auctores reperiri non potuerunt, obesse heredibus, in quo nulla eorum culpa detegitur, non oportet. *alex. a. vitaliae. *<a 232 pp. Id.Mart. Lupo et maximo conss. >
CJ. 6. 35. 8: Imperator Gordianus
Alia causa est eius, qui falsi instituta accusatione ad finem usque quod insimulabat perduxit et contrariam sententiam meruit, alia eius, qui inchoatam accusationem non pertulit, cum in illius quidem partem succedat fiscus, hic autem, qui contrariam iudicis sententiam non sustinuit, suae partis non perdat persecutionem. *gord. a. tatiae. *<a 239 pp. Xv k. Febr. Gordiano a. Et aviola conss. >